Ephemerides Marianorum - Studia historyczno-teologiczne (2012)

19 X. Omnes, exceptis tribus debilioris valetudinis, profecti sunt su- per montem Bera ad deambulandum. Profecti sunt mane circa 9.30, reversi circa 7.30 vespere. 20 X. Sessionem instituimus loco vespertinae recreationis. Cum in Uni- versitate praelectiones aliqui frequentare inceperunt, ordo erat immu- tantus. Itaque de novo ordine instituendo collocuti sumus, ita ut vita interior est spiritualis pariter atque exercitia nullum detrimentum pa- tiantur. 21 X. Una cum Dno Wojtkiewicz, profectus est Matulewicz circa h. 11.30 ad Magnificum, Dnum Python, directorem supremum in Can- tone Friburgensi instructionis publicae. Excepit benigne, gratulatus est nobis de instituta Domo Studiorum. Dedit autorisationem. 22 X. Fuerunt Matulewicz et Wojtkiewicz apud Donum Weyrich Can- cellarium Universitatis, qui ad usum nostris convictoribus dedit aliqu- od libros asceticos et initium praelectionum patris Del Prado. Post me- ridiem circa h. 2.30 invisit nos pater domnicanus Adam Woroniecki, amicus et collega quorundam e nostris. 26 X. Deambulatio. Vespere, post coenam sessio. Res, de quibus age- batur: 1) silentium strictius observandum, cum exeunt e domo ad praelectio- nes audiendas et cum redeunt; cum exeunt e cubiculo et ingrediun- tur, ne cum strepitu portas claudent ut vespere ad 9 h. omnia ab- solvant, ut curent post 9 h. de cubiculo non egredi; 2) Tamquam melior res reputatur ut aliqui e nostris nomen dent bo- nis associationibus studentium quae existunt; Lithuanorum „Ru- tae” duo e nostris possunt nomen dare, Polonorum „Jagellonia” item duo vel tres. 3) ut sacristianus aqam benedictam infundat in cubiculis omnium; 4) ut albae lotioni dentur et quae laceratae reparentur; 5) Qui cantus nostris liciti? a) ne cantent quae minus gravia, frivo- la, quae clerum et religiosum dedecent; b) e patrioticis ne quibus odium vel vestigium odii erga alios est; c) religiosae cantilaenae vel secus graves, honestae; d) colloquebantur de relationibus ineundis cum extraneis; caute praesertim quoad mulieres. Beatus Georgius Matulewicz 454

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==