Ephemerides Marianorum - Studia historyczno-teologiczne (2012)
21 VIII. Incepimus explicationem Statutorum imprimis exercitiorum pietatis et examinis conscientiae particularis. Unusquisque bene me- thodum addiscat oportet, attendendo ad eius sensum et finem cuiu- sque puncti. Varia exercitia sunt veluti instrumenta ope quorum aequ- irenda est perfectio. Cognoscendus itaque cuiusque instrumenti valor, significatio atque finis ad quem adhibendum est. 24 VIII. Profecti sunt omnes post meridiem ad longiorem deambula- tionem. Toto tempore per aliquot dies Dnus Wojtkiewicz, duas soro- res, ancillas Sanctissimi Cordis Jesu e Varsavia, iuvabat in recollectio- nibus anni peragendis. 30 VIII. Georgius Matulewicz telegramma a Bucys accepit, ut mitteret Petropolim necessaria documenta, scilicet: abdicationem a professoris et inspectoris munere quod hucusque in Academia Petropolitana exer- cuit. Eadem diem illa documenta missa sunt, sequenti vero die episto- la ad Excellentissimum Vincentium Kluczyński Metropolitam. 3 IX. Dnus Wojtkiewicz profectus est ad confessiones excipiendas et Missam celebrandam atque ad concionem preparandam operariis polo- nis, qui Helvetiam veniunt. Matulewicz hora 6.30 mane conferentiam habuit de novitiatus fine et in quonam generatim ille constat. 6 IX. Divina gratia opitulante primum novitiatus mensem transegimus. Hoc erat nisi introductio quaedam in novitiatum. Nunc incipimus se- rius res tractare atque severiorem disciplinam introducemus. Ita erat procedendum paulatim, ut animi praeparantur. Hodie vespere incipimus recollectionem animorum mestruam. Ordo hic servandus erit: Mane 5.25 – 6.15 meditatio de vocatione. Exem- plum vita Christi occulta in Nazaret se praeparat ad vocationem, quam monstrabant initio Angeli, Magi et cet. Finis vocationis: media, quo modo aestimanda et exercendus spiritus vocastionis et aestimatio. 7 IX. Altera meditatio a 11 – 11.45 erat de B. V. Maria Auxilium Christianorum, prout erat et esse debet nostra Patrona et Auxiliatrix. Ordo menstruarum recollectionum erat: 5.25 – 6.15 preces matuti- nae et meditatio. 11 – 11.45 altera meditatio; 11.45 – 12 examen conscientiae; 14 Rosarii pars; 16 – 16.45 Consideratio: de spiritu fi- Diarium Friburgi Helvetiorum 31 VII 1911 – 19 IX 1912 445
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==