Ephemerides Marianorum - Studia historyczno-teologiczne (2012)

9 VIII. Venit Magnificus Rector Kakowski, quocum Matulewicz tracta- vit de rebus ad Academiam Petropolitanam spectantibus. Exhibuit Rec- tori Matulewicz iam transcriptum exemplar Relationis de statu Acade- miae Petropolitanae Romam mittendum. Hodie hora nona incipiunt sacra exercitia spiritualia 10 dierum. Dominus Deus nos adiuvet atque benedicat nobis Virgo Immaculata. Commendamus nos Sacratissimi Cordi Jesu. Octo presbyteri exercitia persolvimus: Matulewicz (qui ea dirigit), Wojtkiewicz, Dworanowski, Kudirka, Novicki, Kulwieć, Bronikowski, O’Rourke quoque tamquam hospes. Kosys Georgius separatim exercitia paulo postea lituanice per- agit, iuvante Kulwieć. 10 VIII. Interrupitur 1 horam exercitia Matulewicz, quia debuit Magn. Rectorem Academiae Petropolitanae Kakowski visitare et ab eo docu- menta varia percipere, ad portanda eadem Romam. 11 VIII. Venit mane circa horam 11, Dnus Mroczek, clericus IV mi- norum Ordinum e dioecesi Varsaviensi, absolutis studiis in Seminario atque statim incepit exercitia spiritualia. 17 VIII. Advenit socias Marianus Wiśniewski presbiter e dioecesi Kiel- censi mane circa hora 11. 18 VIII. Absolvimus sacra exercitia spiritualia. D-nus O’Rourke profec- tus est per Oenipontem Petropolim. Statuimus ordinem diei et alia ne- gotia expedivimus. Omnes profecti sunt ad deambulandum. Dnus Wi- śniewski inchoavit exercitia spiritualia. (Tempore deambulationis Dnus Wiśniewski imprudenter se ab aliis socis separavit atque aberravit cum magno merore omnium. Ignarus enim erat regionis, quae montana est atque in periculum incidere potuit. Venit hora postea. Reprehensionem iustam accepit. Observatio: imperitis et incautis atque inconsideratis sedulo inculcatum est potissimum eis qui recenter veniunt, ut obediant eis qui iam seniores sunt et magis experti. 20 VIII. Dnus Wojtkiewicz profectus est extra civitatem ad servitium divinum peragendum pro diversis operariorum polonorum coloniis. Beatus Georgius Matulewicz 444

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==