91 ??? Ille bene loquendi facundiam percipit, qui sinum cordis per bene vivendi studia extendit, nec loquentem conscientia prae- pendit, cum vita linguam antecedit. D. Greg. M1. Eloquentem ego hunc esse statuerim, qui id, quod animo concepit, perspicua oratione demonstrare potest; non qui doctissimis et sublimibus verbis, ea etiam, quae clara et dilucida sunt, obscurat. Ille siquidem, quod latet, in lucem profert; hic, illud etiam, quod omnibus perspicuum est, in tenebris occultat. Eoque nomine ille, ut qui auditoribus prodesse cupiat, amplissimis laudibus celebratur; hic contra, ut qui gloriae suae cupiditate flagret, honoris ac praemii expers relinquitur. Isidorus Pelusiota, l. 3, epist. 462. Eloquens est ille, qui scit parva submisse, media temperate, magna granditer dicere; qui scit invenire praeclare, enunciare magnifice, disponere aperte et figurare varie. Cassiodorus3. Hominum [.....] imperium ratione et oratione constat; qua- rum altera regere populos sola non potest, altera non meretur; utraque Principem absolvit. Hoc solum inter eas interest; quod rationi quidem paret, caeteris autem imperat oratio. Ludovicus Borbonius, in praef. Pal. Reg. Eloquentiae4. 1 Non est haec allegatio verificata, quia non potui eam invenire in operibus S. Gregorii Magni, secundum indicem eius operum in PL. 2 Cf. Isidorus Pelusiota, Epistolae III, ep. 42: PG 78, 759. 3 Allegatio non verificata, quia non potui invenire hunc textum in operibus Cassiodori. Notandum est quod in II editione hic texus attribuitur Cassiano. 4 Hoc effatum desumptum est e litteris Ludovici Borbonii Engviennensium Ducis ad suum fratrem Armandum, Principem “de Conty”, praeficientibus opus anonimum “Palatium Reginae Eloquentiae” (alias: Reginae Eloquentiae Palatium, sive Exercitationes Oratoriae), Lutetiae Parisiorum 1641.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==