66 norma vitae Quodsi cuipiamb videretur aliquis ex Superioribus remissior, aut minus exemplaris, non ideo illum propter Dominum colere atque audire desistat, ipso Domino monente: “Quaecunque dixerint vobis [...] facite: secundum cautem operac eorum nolite facere”[Mt 23, 3]. Multa enim compassione digni sunt Superiores, qui dum serviunt omnibus, quandoque seipsos negligere coguntur. Proinde orabunt semper socii pro Superioribus, ut illos Deus illuminet, dirigat, adiuvet, in gratia sua conservet. [p. 27:] b “cuiquam” (NVC) c-c “opera autem” (BSV) 4. Praepositus totius Congregationis eandem singulis trien- [n]iis visitabit, dioecesanus66 suas domus singulis annis, at localis omnium cubicula fered singulis mensibuse, ne quid in illis vocationi paupertatique vestrae, aut munditiei dissonum reperiatur. d om. (NVC) e “hebdomadibus” (NVC) Omnes denique Superiores unanimiter in id incumbent, ut maior semper cultus Dei floreat in ecclesiis, in domibus pax, recollectio, charitas, uniformitas, in personis sanctitas, in bonis temporalibus conservatio; quae ipsis nulloa modo a Congregatione alienare sub becclesiasticis poenisb licebit. a “ullo” (NVC) b-b “poena excommunicationis non” (NVC) 5. cSicubi in ecclesiis vestris verbum Dei praedicare necesse fuerit, hoc munusc67 a Praeposito Congregationis talibusd impo- nature, qui necessaria doctrina probisque moribus imbuti sint, ut cum salutari fructu audientium concionenture, illuminantesf docendo, moventesg persuadendo. 66 Praevidetur itaque divisio Congregationis in provincias; quae provinciae ordinarie limitibus dioecesium ubi Mariani degunt circumscribuntur, nam Praepositi provinciales vocantur dioecesani et dicitur: “ex... dioecesibus sive provinciis”; cf. infra, c. IX, 1. 67 Notandum est, quod munus praedicatoris limitatur ad ecclesias proprias Congregationis, evidenter ob statum Eremiticum Marianorum illo tempore. Quasi per modum exceptionis a regula praevidetur possibilitas praedicandi etiam in ecclesiis alienis. Cf. supra, c. I, §3 et in fine praesentis paragraphi.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==