64 norma vitae Octava facto examine conscientiae, d professioneque fidei cum actibus contritionis, amoris, gratitudinis, percepta benedictione Superioris, ad quietem vos componetis in salvificis vulneribus nostri Redemptoris obdormientes. d add. “dictis litaniis Omnium Sanctorum” (NVC); cf. Const.S.P., P. I, c. V, n. II 6. Summorum Pontificum decreta61 praescriptoe tempore [p. 25:] omnino legantur ad mensam; nec putent Superiores sibi fas esse ea interpretarif, sed gcum omni possibilitate serventurg et poenae in iis contentae hin transgressores extendanturh. e “stato” (NVC) f hic evidenter in sensu: explicare “aliquid mitiorem in partem”, Cicero (CLD); cf. Clemens VIII, “Nullus omnino”, §8. g-g “serventur ea cum omni possibilitate” (NVC) h-h “extendantur in transgressores” (NVC) 7. Ubi autem Horae canonicae dicentur in communi, habebit quilibet Superiorum potestatem hanc dispositionem temporis aliter pro commodo suae domus et ordine meliori itransmutandi, dummodo nihil horum quae hic praescripta sunt, intermittaturi. i-i “praescribendi” (NVC) Caput VII De Superioribus 1. Totam Congregationem vestram unus Praepositus guber nabit sexennio duraturus62; quo elapso, ut inferius adnotatur,63 vel 61 Quasi certe agitur hic de Decretis Reformationis Regularium Clementis VIII. Cf. Constitutiones Ordinis Immaculatae Conceptionis B.V.M., Romae 1787, c. X, no. IV, ubi imponitur in omnibus Conventibus Marianorum lectio horum decretorum “bis omni mense in loco capitulari”. 62 Attamen primus Praepositus Congregationis seu ipse eius Fundator, P. Stanislaus Papczyński, ab Episcopo S. Wierzbowski, qui hanc Congregationem in sua dioecesi anno 1679 erexit, tunc Praepositus “ad vitae suae tempora” constitutus est. Cf. Positio, 399. 424 (Doc. XI, 4, §11; 10). 63 Cf. infra, c. IX, §1.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==