Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

326 prodromus reginae artium – appendix merito. Si mihi Pater succenseret, te maiorem fratrem pro minore deprecari oportebat; te adolescentiae, te errori veniam impetrare. In eo, ubi praesidium esse oportebat, ibi exitium est. E convivio et comessationec, prope semisomnus raptus sum ad causam parricidii dicendam. Sine advocatis, sine patronis, ipse pro me dicere cogor. Si pro alio dicendum esset, tempus ad meditandum et componendam orationem sumpsissem; cum quid aliud quam ingenii fama periclitarer? Ignarus quid arcessitus essem; te iratum, ted iubentem dicere causam, fratrem accusantem audivi. Ille diu ante praeparata meditataquee in me oratione est usus; ego id tantum temporis, quo accusatus sum, ad cognoscendum, quid ageretur habui. Utrum fillo momentof f accusatorem audirem? an defensionem meditarer? Attonitus repentino atque inopinato malo, vix quid obiceretur intelligere potui: nedum satis sciam, quo modo me tuear. Quid mihi spei esset, nisi patrem iudicem haberem? apud quem etiam si ha fratre caritateh vincor, misericordia certe reus [p. 40] vinci non debeo. Ego enim, ut me mihi tibique serves, precor: ille, ut me in securitatem tuami occidas, postulat. Quid eum, cum regnum ei tradideris, facturumj credis in me esse, qui iam nunck sanguine meo sibi indulgeri aequum censet?»” b add. “me” (LPH) c “comessationibus” (LPH) d “et” (LPH) e “, meditata” (LPH) f-f “momento illo” (LPH) g add. “horae” (LPH) h-h “caritate a fratre maiore” (LPH) i “suam” (LPH) j “facturumque” (LPH) k om. (LPH) EVENTUS “Dicenti haec lachrymae simul spiritum aintercluserunt et vo- cema. Philippus summotis iis, paulisper collocutus cum amicis pronunciavit: «non verbis se, nec unius horae disceptatione causam eorum diiudicaturum; sed inquirendo in utriusque vitam, mores et dicta factaque, in magnis parvisque rebus observando», ut omnibus appareret bproximae noctisb crimen facile revicturumc, suspectam nimiam cum Romanis Demetrii gratiam esse”554. 554 T. Livius Patavius, Historiae Ab Urbe condita, l. XL, cc. 8-16: Libri omnes, Parisiis 1625 (LPH), 503-506.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==