264 prodromus reginae artium – pars ii 46. Permissio, gr. Antanagosis, est, cum roboratus causae fiducia Orator aliquid auditori permittit; similis est concessioni. Cicero, de provin. cons.: “Sed fruatur sane hoc solatio, atque hanc insignem ignominiam, quoniam a praeter se, inusta est, putet esse leviorem; dummodo, cuius exemplo se consolatur, eius exitum expectet”420. a add. “uni,” (COL) 47. Petitio, ut ex ipso verbo conicis, est schema, per quod aliquid a quopiam rogatur. Cicero: “Primum a Chrysogono peto, ut pecunia fortunisque nostris contentus sit, sanguinem et vitam nonb petat: deinde a vobis, iudices, ut audacium sceleri resistatis, innocentium calamitatem levetis, et in causa c Roscii, periculum, quod in omnes intenditur, propulsetis”421. b “ne” (COT) c add. “Sex.” (COT) 48. Postulatio est, qua quidpiam postulatur ab audientibus. Cicero, pro S. R. Amerino: “Is a vobis, iudices, hoc postulat, ut, quoniam in alienam pecuniam tam plenam atque praeclaram, nullo iure invaserit, quoniam ei pecuniae vita Sex. Roscii obstare atque officere videatur, deleatis ex animo d suspicionem omnem metumque tollatis; sese, hoc incolumi, non arbitratur huius innocentis [p. 171] patrimonium tam amplum et copiosum posse obtinere”422. d add. “suo” (COL) Nota: differentiam esse inter haec schemata, atque inter verba eorum. 49. Praecisio, gr. Parasiopesis, non dispar abscisioni est, cum dictum aliquod, vel sensus interrumpitur et alia subiciuntur. Cicero, Phil. 2: “Cum respondisses, te rei tuae causa venisse, populum 420 Cicero, De Provinciis Consularibus, c. 6: COL, t. VIII, P. I, 220. 421 Idem, Or. Pro Sex. Roscio Amerino, c. 3, §7: COT, vol. II, P. I, 30. 422 Idem, op. cit., c. 2: COL, t. IV, 74.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==