258 prodromus reginae artium – pars ii Alpes in Sepusianos biduo veniunt. O hominem fortunatum, qui eiusmodi nuntios, sive potius Pegasos habuita”396. 28. Exsecratio, gr. Areia, cum aliquem merito abominans Orator ei malum imprecatur. Cicero, Phil. 4: “O detestabilem hominem, sive quod tyranni sacerdos es, sive quod mortui!”397. [p. 165] a “habeat” (COL) 29. Exemplum, gr. Paradigma, est alicuius facti vel dicti preteriti cum certi autoris nomine propositio; quod rem ornatiorem facit, cum nullius rei nisi dignitatis causa sumitur. Cicero: “Sulla cum Scipione inter Cales et Teanum398, cum alter nobilitatis florem, alter belli socios adhibuisset, de auctoritate senatus, de suffragiis populi, et de iure civitatis, legisb inter se, conditionesc contulerunt. Non tenuit d colloquium istude fidem: a vi tamen periculoque abfuit. Possumusf g in Antonii latrocinio aeque esse tuti? Non possumus: aut, si caeteri possunt, me posse difido!”399 b “leges” (COL) c “conditionesque” (COL) d add. “omnino” (COL) e “illud” (COL) f “possumusne” (COL) g add. “igitur” (COL) 30. Expeditio, gr. Apophasis, est, cum rationibus pluribus enumeratis, quibus aliqua res fieri, aut non fieri potuerit, caeterae tolluntur, una relinquitur, quam nos intendimus. Cicero: “Necesse est, cum constet, istum fundum nostrum fuisse, ostendas; te, aut vacuum possedisse, aut usu tuum fecisse, aut emisse, aut hereditatea tibi venisse. Vacuum, cum ego adessem, possidere non potuisti; btuum usu fecisse etiam nuncb non potes; emptio nulla profertur; hereditate tibi, me vivo mea pecunia venire non potuit. Relinquitur ergo ut me vi de meo fundo deieceris”400. a “hereditati” (LCL) b-b “usu tuum etiam nunc fecisse” (LCL) 396 Idem, op. cit., c. 25: COL, t. IV, 52. 397 Idem, Or. Philippica Secunda, c. 43: COL, t. VIII, P. II, 117. 398 CLD: “towns in Campania”. 399 Cicero, Or. In M. Antonium Philippica Duodecima, c. 11: COL, t. VIII, P. II, 293. 400 Cicero, Ad C. Herennium, l. IV, c. 29, §40: LCL, Cicero I, 328.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==