145 numerus ii – caput v: de legislatione c. Iniusto, in quo demonstratur, legem bonam iustissime ferri, vel esse latam; malam merito abrogari, vel iam abrogatam esse. d. Utili: ubi commoda legis bonae, incommoda malae exponenda sunt. e. Possibili: ubi legem bonam non esse duram servatuque difficilem declaratur; malae vero servandae difficultas et penitus impossibilitas monstratur. f. Epilogo, in quo suadetur, ut lex bona teneatur, mala omnino reiciatur et abrogetur. Praxis Pro lege D. Casimiro 87 instante lata, de non restaurandis Schismaticorum templis, a Polonis Proceribus reassumenda [p. 57] Quantopere universae nationes, duos Poloniae Casimiros Patrem Regem88, Filium Principem, admirentur, nemo vestrum ignorat, Proceres amplissimi. Nam alter sanctissimo in lucem edito Filio maximum sibi decus peperisse iudicandus est; alter ad omnia summa et optima quam verborum, tam exemplorum stimulis pientissimum provocans Genitorem immortale nomen acquisivit. Etenim, ut alia pleraque sileam, quis utrumque illorum aeternis praeconiis vel hanc ob rem solam non celebret, quod illa praeclarissima sanctissimaque lex, de non restaurandis Schismaticorum perniciosis templis, Filii maximo labore et conatu religiosissimo procurata sit89, inviolabili vero Parentis auctoritate confirmata et promulgata? Quamobrem si illi pervagatam totum orbem caelumque gloriam retulerunt ob hanc legem saluberrime inventam, latam robo87 Agitur de S. Casimiro (1458-1484), a Casimiro Rege progenito; quem Leo Decimus, anno 1521 in Sanctorum numerum retulit. Cf. Rybus Henryk, Kazimierz Jagiellończyk: Hagiografia Polska (HP) I, 738-747. 88 Cf. Chamiec Xaw., s.v. Kazimierz IV Jagiellończyk (1427-1492): PEK XXIXXII, 66-69, ubi legitur: “król polski, w.x. litewski, trzeci syn Władysława Jagiełły i Zofii z ks. kijowskich. [...] koronował się w Krakowie 1447 r.” 89 Cf. Rybus H., op.cit., ibid., 742-743: “ tradycja o rzekomym wymuszeniu przez niego [Kazimierza] na ojcu wydania dekretu zabraniającego budowy nowych i odbudowy zniszczonych cerkwi prawosławnych. Bezpodstawność tej tradycji została [...] udowodniona przez nowszą historiografię polską [...]”. Cf. etiam: Sužiedėlis S., San Casimiro (1458-1484), Roma 1984, 24-25.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==