138 prodromus reginae artium – pars i tium, bestiarum, universi homines et cuncta, in quibus spiraculum vitae est in terra, mortua sunt73. Hic erat ortus, haec nefanda vivendi forma, hoc bellum cum Superis, hic interitus Gigantum, quem nobis non ille comptus, at veritatis indigus, Ovidius74, sed ipse digitus Dei per suorum gestorum sanctissimum scriptorem, non fucato quodama calamo, at recto, nec erroneo, quidquam exaravit. a in textu erronee: “quoddam” Quodsi iuvat etiam sapientum virorum, solertissimorum naturae scrutatorum, sententiam audire, en ego huic exponendae sermonem, [p. 49] vos benevolentiam accommodate. Sentiunt ergo physiologi: Gigantes, spiritus esse terrae inclusos; qui dum exitum non inveniunt, fractis interdum altissimis montibus erumpunt et frusta eorum quasi in caelum iaculantur. Quid hac opinione ingeniosius? quid acutius? quidve probabilius? Esse terrae filios Gigantes, ipsum nomen docet; spiritus inclusi terrae eiusdem filii sunt. Ab irata matre Gigantes procreati dicuntur; quantum non modo irascitur, sed furit etiam terra, cum hos in suis visceribus spiritus inclusos tenet, cumque ab his velut obsessa cruciatur? Bellum Gigantes cum Superis gessisse memorantur; an praelium adversus Superos machinari spiritus e terra erumpentes non videntur, cum primo hanc suam matrem concutiunt, deinde lacerant, postremo vel ignes, vel saxa, vel cineres, vel haec omnia simul eiaculantur in auras et totum caelum (quod in gravissimis fieri solet praeliis) obscurantes adiacentia circumloca, oppida, urbesquemaximas quan- doque devastant, obruunt, funditus evertunt? Hinc Gigantum pectoribus Aethna fertur incubare, quoniam talibus in se coarctatis spiritibus plenum fert uterum; sensitque iam aliquoties illorum eruptiones, acies, pugnas, cum tota in flammas atque favillas redigeretur. 73 Cf. Gen 6, 1 7, 22. 74 Cf. P. Ovidius Naso, Metamorfosi I, 253-383: Cesare-Sallustio-Cicerone-Ovidio-Virgilio-Svetonio, Opere, ed. T. Tentori, Napoli 1914 (OT), 253-260, ubi Ovidius de diluvio enarrat. Nota dicti editoris: “A giusta punizione dell’umano genere tristo e corrotto Giove manda il diluvio”.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==