1265 supplica sanctissimo domino innocentio aliam Religionem strictiorem iustissimo casu a Sede Apostolica, ad instantiam Praepositi Congregationis huiusmodi relaxari possit.25 Nunc dictus Praepositus Orator suppicat humiliter S.V. quatenus dictam Congregationem Apostolica auctoritate approbare, et confirmare, necnon Ordini seu Instituto Monialium Conceptionis Beatae Mariae a Julo 2.0 approbato etc. unire, incorporare, et aggregare, cum communicatione omnium, et singulorum privilegiorum, Indultorum, gratiarum, et Indulgentiarum dicto Ordini, seu Instituto ab Apostolica Sede, aut alias concessorum, et in futurum quorumlibet concedentorum, et quod dicta Congregatio sit capax possidendi bona mobilia, et immobilia, cum approbatione fundorum, et fundationum, quae de praesenti possident, nempe Gurensis, Corabieniensis [!], et Worasrensis [!], et aliarum, quas pro tempore possidebunt, necnon sit sub immediata Iurisidictione Reverendissimi Patris Ministri Generalis Ordinis Minorum S. Francisci de Observantia salva tamen, et libera remanente electione, auctoritate, et gubernio Praepositi Congregationis huiusmodi libere a dictis Clerici singulis sexenniis eligendi, et a supradicto Ministro Generali confirmandi, ac sub protectione Eminentissimi Cardinalis Protectoris dicti Ordinis Sancti Francisci de Observantia existat, et ut Clerici Congregationis praedictae idonei reperti a quovis Catholico Antistite S.R.E. communionem habente ordinari valeant, concedere, et indulgere.26 Ac vota eiusdem Congregationis a nemine, nisi ab Apostolica Sede in casu gravissimo, idque ad instantiam Praepositi eiusdem Gongregationis relaxari queant, et qui a dictis votis, per aliquos Theologos absoluti sunt, ad nominatam Congregationem redire teneantur, alias sicut cum Apostatis procedendum esse, Deinceps sub poena excommunicationis latae sententiae, ne etiam ipsi Prae- positi pro tempore existentes dictae Congregationis a talibus votis quemquam absolvant, prohibere dignemini de gratia speciali etc.27 25 Cf. ibid., nota 4. 26 Cf. sopra, a, §4. 27 Cf. ibid., §2.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==