Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

1261 supplica seconda [foris:] Sacre Congregationis Episcoporum, et Regularium Pro Stanislao a Jesu Maria Pr[a]eposito Congregationis sub titulo Conceptionis B.V.M. Immaculatae Clericorum Marianorum in Regno Poloniae [22 Augusti 1692] [intus:] Nuper E.E. V.V. pro parte devoti earundum EE. VV. Oratoris Stanislai a Jesu Maria Clericorum Marianorum defunctis suffragantium Religiosae Congregationis sub titulo Conceptionis B.M.V. Immaculatae in Regno Poloniae canonice instituae indigni Prae- positi Supplici libello porrecto, in quo pro infrascriptis supplicabat, nempe Vota eiusdem Congregationis non esse dispensabilia nisi a Sede Apostolico in casu gravissimo, idque ad instantiam Praepositi eiusdemCongregationis, et eos, qui a dictis votis per aliquosTheo- logos dispensati sunt, teneri redire ad nominatam Congregationem, alias sicut cum Apostatis procedendum esse. Deincept inhibere sub poena excommunicationis latae sententiae, ne etiam ipsi Praepositi pro tempore existentes dictae Congregationis a talibus votis quemquam dispensent, aut absolvant, et alias prout in dicto Supplici libello desuper porrecto, uberius continebatur12 Sacra Congregatio dictum Supplicem libellum Nuncio Poloniae pro informatione remisit.13 Nunc denuo dictus Praepositus Orator supplicat humiliter E.E. V.V. quatenus dictam Congregationem Apostolica auctoritate confirmare, et approbare, necnon Ordini seu Instituto Monialium 12 Cf. sopra, 3. 13 Cf. Arch. Segr. Vatic., Reg. Regul., n. 99, f. 144, Congreg. Del 20 iuglio 1692; – sopra, 3.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==