1259 supplica prima a piae mem: Episcopo Posnaniensi Stephano Wierzbowschi [!] ad iuvandas animas fidelium defunctorum suffragiis carentium, et Parochos in animarum cura,3 susceptam esse a Serenissimo Rege Poloniae moderno, et tota Republica in perpetuam protectionem,4 dotatam certis Indulgentiis, et Confraternitate Saecularium defunctis quoque Suffragantium a fel: rec: Innocentio P.P. XI,5 emittere autem dictios Clericos elapso probationis anno maioris perfectionis gratia tria vota substantialia cum iuramento inrevocabili in Congregatione perpetuo perseverandi, non nisi a Sede Apostolica in casu aliquo iustissimo transeundi ad Religionem Strictiorem ad Instantiam Praepositi Congregationis dispensabili.6 Nihilominus reperti sunt tam audaces aliqui Gonfessarii qui nonnullos huius Congregationis Sacerdotes, et Clericos cum notabili eiusdem Congregationis ruina, et proximorum, ac in illis partibus hereticorum scandalo non solum a memorato irrevocabili Juramento, sed etiam a votis absolverunt.7 Quamobrem dictus Praepositus supplicat humiliter E.E. V.V. quatenus decernere dignentur vota eiusdem Congregationis non esse dispensabilia, nisi a S. Sede Apostolica in casu gravissimo, idque ad instantiam Praepositi eiusdem Congregationis, et eos qui a dictis votis per aliquos Theologos dispensati sunt, teneri redire ad nominatam Congregationem, alias sicut cum Apostatis procedendum esse, deinceps inhibere sub poena excommunicationis latae sententiae, ne etiam ipsi Praepositi pro tempore existentes praefatae Congregationis a talibus votis quemquam dispensent, aut absolvant. Quas… etc. 3 Cf. Doc. XI, 4; Doc. XII, 1, c. I, nn. 23. 4 Cf. Doc. X, 7. 5 Cf. Doc. XI, 6. 6 Cf. Doc. XII, 1, c. I, nn. 56. 7 Cf. Doc. XI, 10, §7. Se ci furono casi più recenti, non ne abbiamo nessum documentazione.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==