Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

1247 testamentum alterum ne mihi quidquam innovet, in habitu, titulo Ordinis, nec audeat impie cultum Beatissimae Virginis Mariae quem eius Maiestati uti semiindigni per recitationem Officioli Immaculatae Conceptionis et integri Rosarii exhibemus abolere. Idem de usu Cremati introducendi sentiat sibi et omnibus interdictum, quia hic potus arcana Dei miseratione a Nostro Caetu alienus est397; 16. – licetd vix possum subscriberea manu graviter aegra, sed mente sanissima et a Deo possessa Stanislaus a Iesu Maria Ordinis Immaculatae Conceptionisb indignus Praepositus mpp. 17. – cEremum Patri Iosepho398, Ioanni et reliquis nunc ibidem residentibus et eorum successoribus consigno, Caenaculum Domini et Domum Sanctissimaedd Matris Dolorosae Goslinensem PP. Cypriano a S. Stanislao, Iacobo a S. Anna, Paulo a Nativitate Domini, Constantino a S. Casimiro et tribus praesentibus eorumquee succedaneis relinquo, qui tamen legitime electo Successori meo parebunt, sed si quid novi velint399 introducere cum Dei et auxilio Nunciaturae subsistent. a “scribere” (W) b add. “Beatissimae Virginis Mariae” (W) c om. (W) reliqua pars TII dd “Sanctissimam” (S) e “coramque” (S) 18. – aMando autem in Dei obedientia ut omnes hoc subscribanta Sacerdotes, et si quis noluerit pro filio meo et Sanctissimae Virginis Genitricis Dei Servo fideli non habendus ut supra. 19. – bInterfui praesens, et scripsi de mandato et haec omnia mihi dictata a Patre nostro Stanislao a Iesu Maria et[!?]c et eius propria manu subscripta. Sub iuramento testor. a-a om. (S) g om. (W) h om. (S) 397 Cf. Positio, p. 469 (Doc. XII, 1: NV, cap. IV, 2). Cf. infra, SH, 16, 5tum. His verbis P. Papczyński affirmare videtur quod in aliis Institutis religiosis usus cremati non erat interdictus, secundum praevalentem usum societatis civilis illius temporis in Polonia. 398 P. Iosephus Nowakowicz ab Omnibus Sanctis, tunc Superior Eremi Corabieviensis; cf. Positio, p. 552 (Doc. XIII, 10, subscriptiones in fine). 399 Subiectum praedicati posset ita hic exprimi: “sed si quid novi Successores mei velint introducere”.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==