1243 testamentum alterum omnium Sanctorum remittere omnia mihi peccata mea, et poenas iisdem debitas dignetur. a “quae” (W) b “converso” (W) c “per” (W) 5. – Congregatiunculama hanc, cuius indignus Praepositus, Domino meob Iesu Christo, et electissimae Virgini Genitrici Eius Mariae, uti veris et solis huius Congregatiunculae Immaculatae Conceptionis Defunctorum Suffragatricis Fundatoribus, Directoribus, Protectoribus, Patronis devotissime in aeternum committo. a “Congregationem” (W) b “nostro” (W) 6. – Sociis meis, etc (si licet dicere) Filiis charitatem in Deum et proximum, zelum fidei Catholicae, Sanctissimaed Sedis Apostolicae reverentiam, cultum, et obsequium; votorum observantiam, humilitatem, patientiam, Defunctorum auxilium, pacem cum omnibus vehementer commendo. c om. (W) d “Sanctae” (W) 7. – Deprecor omnes tam domesticos, quam externos, si quos offendi, aut scandalizavi obsecrans, ut proptera amorem Iesu Christi fragilitati meae ignoscant. a “per” (W) 8. – Illustrissimae Domui Wierzbovianaea pro acceptis beneficiis immortales gratias refero; sperans fore eam semper Congregatiunculae nostrae faventissimam378. Multas gratias ab Eminentis simo et Reverendissimo Principe Cardinali Radziejowskib recepi379, quas Eminentiae Suae Deus aeterna vita compensabit. Illu378 Consanguinei Episcopi Stephani Wierzbowski, qui nomine “Domus Wierzboviana” designantur, die 26 Octobris 1688 Congregationem CC. Marianorum ab eorum patruo in Góra ad Coenaculum Domini fundatam in protectionem susceperunt (cf. “Positio”, pp. 430-433: Doc. XI, 11). Nescimus tamen de ullo “beneficio” ab eis a Marianis obtento uti evidentiam protectionis promissae, et in qua P. Papczyński tantam spem ponebant. 379 Nescimus de ulla “gratia” obtenta a Marianis ab Cardinale Radziejowski (†1705), cuius pagus Zator attingenbat proprietatem Marianam Eremi Corabieviensis. Cf. Positio, p. 496, no. 20.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==