Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

1241 testamentum alterum indignus Religiosus Divinum statutum quo omnes homines obligantur semel mori ex amore Dei impleturus, protestor me in fide Catholica Romana ex hac mortali vita decedere, pro qua paratus fui tempore belli Svetici364 sanguinem profundere, cum me stricto gladio haereticus miles euntem ex Civitate365d cum Socio366 prope Patres Dominicanos invasisset367, Socio (licet fuerite Germanus368) aufugiente, ego genibus flexis cervicem secandam exhibui, sed Divina providentia ffactum est, quodf nullum vulnus acceperimg, licet fuerim ter fortissime ictus, dolorem tamen ingentem fere per horam et dimidiam sustinui369. a-a Est titulus datus per TII a redactore libri Protocolli Ordinis b add. “Beatissimae Virginis Mariae” (W) c om. “licet” (W) d add. “Varsaviensi” (W) e “fuit” (W) f-f om. (W) g “accepi” (W) 2. – Nunc gratias ago Divinae bonitati, quod me ad diuturnius martirium reservavita. Nam gravissimas persecutiones in Scholis Piis passus, vix etiamb ex odio non fuic occisus, det tandem prima vocatione mea iniquissime spoliatusd370. Dimitto omnibus coram Deo, qui haec causaverunte. a “reservaret” (W) b “enim” (W) c “sum” (W) d-d om. (W) e “causarunt” (S, W) (vel “Congregatiuncula”). Credimus quod originaliter etiam hic scriptum erat “Congregatio”, sed forsitan P. Papczyński anno 1701 saltem hic correctionem fecit secundum statum actualem iuridicem sui Instituti, quod iam ob approbationem apostolicam et vota solemnia “Ordo” factum est. 364 Agitur de bello quod anno 1655 initium habuit cum invasione exercitus Sveticus in Poloniam, qui die 8 Septembris huius anni Varsaviam occupavit. 365 Verbo “Civitas” denotatur Civitas Antiqua Varsaviae (intra muros). 366 Indubitanter hic erat Fra Joseph a S. Catharina Starck, qui simul cum Stanislao a Iesu Maria Varsaviam pro studiis peragendis mandatus est; cf. Positio, p. 286 (Doc. IX, 1: A.D. 1655). 367 Sueci Catholicos in Polonia, praesertim sacerdotes et religiosos, uti inimicos tractaverunt. 368 Fra Starck denotatur in elencho studentium Podolinii uti “Germanus Podoliniensis”. Cf. Positio, p. 494, no. 8. 369 Nescimus exacte quando hoc accidit, sed debuit esse inter diem 8 Septembris 1655 et diem 6 Maii 1656. Cf. Positio, p. 494, no. 9; p. 31 (Doc. II, intr. D, b). 370 Cf. Positio, pp. 86-214 (Doc. V-VI); pp. 252-276 (Doc. VIII).

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==