Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

1237 litterae ad marianos [Litterae ad Marianos] 1. – Stanislaus a Iesu Maria Congregationis Immaculatae Conceptionis ClericorumMarianorumDefunctis Suffragantium indig- nus Praepositus. Fratribus in Eremo et Caenaculo Domini Salutem. 2. – Continuo de Vestra Salute et Congregationis bono solliciti ea media tam huius promovendi, quam illius Divina gratia consequendae quaerimus et adhibemus, quibus et nobis apud Deum meritum, et vobis iustam bonorum operum retributionem eo miserante comparemus et obtineamus. 3. – Itaque ferventius et diligentius ut omnes viammandatorum Domini decurramus praeter auxilia Superna etiam circumspectionis nostrae stimulos ad id necessarios esse praevidentes, cum non possimus ipsi ubique et semper vobis adesse tam bonis exemplis, quam salutaribus instructionibus (licet simus inter vos vilissimi et minus idonei) ad perfectionem unumquemque excitandi, propterea in partem sollicitudinis et muneris istius dilectissimum Nobis in Christo Fratrem Ioachimum a S. Anna355 alias a vobis electum Nostrum Vicarium et Successorem, assumentes omnes et singulos ex Vobis requirimus et in Domino obtestamur, ut eius piis adhortationibus et iustis mandatis ac quibusvis ordinationibus nostris tamen non contravenientibus, quae in primis gloriam Dei, deinde Vestrarum animarum salutem, ac in virtutibus profectum, tum bonum Congregationis concernunt, in omnibus candide et simpliciter pareatis, uti communicatam ad hoc et delegatam a Nobis potestatem (excepta promissione[!]a ad Ordines, et incorrigibilium eiectione, ac Superiorum Localium institutione) habenti. a Hodie dicitur de “promotione” ad Ordines 355 Cf. SH, 9, § 3, ubi anno 1690 Ioachimum a S. Anna Kozłowski (n. 1658), subdiaconum, P. Papczyński “Instructorem” pro Fratribus in Eremo Korabieviensi nominat. Is anno 1691, adhuc subdiaconus, erat socius P. Stanislai in suo itinere Romano; cf. Positio, pp. 445-446 (Doc. XI, 14, a, §2; b, § 2). In Poloniam reversus, Ioachimus a S. Anna Kozłowski versus finem anni 1691 diaconus et sacerdos ordinatus est. Cf. Positio, p. 617, no. 2.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==