Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

1232 scripta historica gentiarum, exornare non dedignemini prout meliori et solidiori modo id facere velitis et valeatis, 3. – desiderans praeterea et hoc enixe petens, ut aliquot zelo Immaculatae Conceptionis ardentes, singulari sapientia praeditos Viros e medio Religiosissimi Consessus Vestri deputetis, qui normam vitae nostrae339, iam a Reverendissimo Patre Commissario anteacto340 in quibusdam emendatam341 melius discutiant, corrigant, et Sacro Ordini Immaculatae Conceptionis accomodent, salvo habitu et fine Nostro salvandi animas defunctorum et electione libera Praepositi Nostri a Reverendissimo PatreMinistro Generali Seraphici Ordinis Vestri vel Eius Commissario confirmandi. 4. – Quae omnia si nobis concessa fuerint, benigne a Sanctissima Sede Apostolica confirmari diligenti studio contendemus342. Reverendissimarum Paternitatum ac Dominationum Vestrarum Servi humillimi Clerici Mariani Immaculatae Conceptionis Poloni. 11. Testamentum Primum Neo-Jerosolymae, 9 Decembris 1692 Introduction According to the information provided by Fr. Wyszyński343, Fr. Papczyński, after returning from Rome in 1692, fell ill so seri339 Evidenter est Norma Vitae typis anno 1687 impressa. Cf. Positio, pp. 455456 (Doc. XII, 1, intr., g). 340 Cf. Positio, p. 508, no. 6. 341 Cf. ibid., no. 7. 342 Utpote non fuit obtenta incorporatio Instituti Marianorum ad Ordinem monialium Immaculatae Conceptionis, videtur quod non facta est accomodatio Normae Vitae ad eius Regulam, nec conatus factus obtinendi confirmationem tali incorporationis a Sancta Sede. Probabiliter maius impedimentum ad incorporationem Congregationis Marianorum ad Ordinem Immaculatae Conceptions erat factum, quod eius Regula non fuit accomodata ad Instituta Religiosa virorum. 343 Cf. VW, § 85.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==