1227 litterae ad marianos in eremo corabieviensi strat, hanc proximorum commendat utilitas. Quocirca Nos Divina dispositione Congregatiunculae Nostrae admoti regimini et obsequiis321, in hoc toto studio satagimus incumbere, ut omnes Nostros in Domino Fratres Religiosae vitae disciplina perfecta, et sufficientis scientiae decore conspicuos videamus et habeamus322. 3. – Et licet hactenus votis nostris ex integro potiri non potuerimus, tamen adjuvante Domino Deo nostro deinceps Nos id assecuturos minime dubitamus, ac ne deesse quidquam queat, quod munus nostrum officiumque concernit Instructorem vobis tam in vero, ac solido spiritu et Religiosa perfectione, quam in Literis humanioribus [et] Theologiae Moralis et Philosophiae exercitationibus Charissimum in Domino Fratrem Ioachimum a S. Anna Congregationis Nostrae Subdiaconum323 ad biennium submittimus, constituimus et ordinamus, confidentes in Dei miserationibus quod sibi demandatum ad meritum obedientiae et Charitatis Spartama egregie sit ornaturus. a Ad recte in contextu hoc verbum intelligendum: “Unde proverbium [...] «spartam sortitus e, hanc orna» [...] quo significatur, quae- cumque sors obtigerit, eam esse ornandam, h.e. ea quemque contentum esse debere” (FLL, IV, 432, s.v. Sparta, ae). 4. – Proinde sicut eidem serio iniungimus et praecipimus, ut invigilet et assidue et diligentissime observantiae legum nostrarum, rigorosissime, ac Literariis exercitationibus: ita Charitates vestras omnes et sigulas commonemus et per omnia sacra obtestamur, ut illi in utroque impigre, prompte, hilariter, fideliter, humiliter, constanter, perfecte obtemperetis. 321 P. Papczyński verbis “Divina dispositione” se revocat ad documentum Erectionis Congregationis CC. Marianorum in quo Episcopus Stephanus Wierzbowski eum eius Praepositum instituit. Cf. Positio, p. 399 (Doc. XI, 4, §11); p. 424 (Doc. XI, 10, § 7). 322 P. Papczyński imprimis regulas asceticas pro Marianis in Norma Vitae dedit, sed ibi etiam conatum acquirendi eruditionem praescribit; cf. NV, c. VI, nn. 2-3. 5-6; c. VII, n. 5; c. VIII, nn. 2-3. 323 Eius cognomen erat Kozłowski. Nescimus quando Marianus factus est, sed est notus uti unus ex primis sociis P. Stanislai Papczyński; cf. Positio, p. 698 (Doc. XVIII, n. 83). Nescimus quando Subdiacomus ordinatus est. Cf. Positio, p. 435 (Doc. XI, 12, § 3).
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==