Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

1192 scripta historica Congregationem devolveretur, Patre interim Francisco nomine Provincialis et totius Provinciae tacto pectore promittente, nihil contra me et socios ab eorum parte attentanduma, donec favorem Sanctae Congregationis obtinuissemus173. a “attendendum” (B; C) correctum e “A” 31. – Videat vero orbis fidem hominis Religiosi Sacerdotis, Rectoris primae Domus, Assistentis Provinciae174, fidem, inquam, non mihi sed Episcopo, toto Orbe illustri datam! Necdum Cracovia discessit, et en inivit Casimiriam Pater Carolus a Sancta Maria cum potestat[e] Visitatoris175, et ita se ina causam ad altius subsellium delatam insinuat, ut etiam priusquam audiret me, iam damnare in mensa cuiusdam praeclari viri176. Provinciam vero circumrogatus[s] in singulis domibus in me facere inquisitionem; cum ego toto sexennio in Domo Varsaviensi degerem177, Podolinii ante decennium non essem178, Resoviae ante sexennium179, Chelmae nunquam. a “ad” (A; B) correctum e “C” 32. – In singulis ille tamen Domibus Provinciali duce, Processus instituebat in mores meos, quasia Podoliniensesb aut alii nossent, quomodo se Stanislaus Varsaviae gereret, cum idc res constitutionibus Piarum Scholarum cautad est, ne sint curiosi,quid audire 173 Ita initio Iunii 1670 conclusa fuit iam quarta et ultima sessio in processu adversum Superiores Scholarum Piarum in Polonia coram iudicio dioecesano Cracoviae; cf. Positio, pp. 170-171 (Doc. VI, C, intr. 4). 174 Sermo est de P. Francisco a Iesu Maria Haligowski, qui erat professus Scholarum Piarum ab an. 1653/1657, sacerdos ab an. 1657, Rector Domus Varsaviensis et Assistens Provincialis (1668-1671). Cf. Positio, p. 261, no. 56; p. 265, no. 77. 175 P. Carolus Pessau a S. Maria, ex-Provincialis Germaniae (1662-1668), Rector Domus Hornanae (ab an. 1668), Visitator per Provincia Poloniae die 22 Februarii 1670 nominatus, e Germania Casimiriam advenit probabiliter ca diem 10 Iunii 1670. Cf. Positio, pp. 162-163. 181 (Doc. VI, B, 1; D, intr. 1 ). 176 Nescimus quis fuit is “vir praeclarus”. 177 Agitur hic de sua mansione Varsaviae a ca medietate Maii 1663 ad ca medietatem Septembris 1669. 178 P. Papczyński ultima vice Podolinii degebat annis 1658-1660. 179 P. Papczyński ultima vice Resoviae degebat annis 1660-1663.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==