Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

1190 scripta historica sis viris, quorum consiliis nitebar165, obruebat, dico non obum- brabat. 27. – Praeterea literas infamissimas Patri Paulo Rectori Prividiensi166, in cuius eram Aresto[s]a scriptas, in quibus eum rogat post obiecta mihi falsissime crimina, ne, etiamsi vellem, me ad profitendum admitteret. Quamquam homo versutissimus et subdolus, aliud opinor virus tegebat illa sub furia: volebat nempe testari, quod non modo non cogeretb, etsi cogebar, ad emissionem votorum solemnium167, sed etiam prohiberet aditumc Religionis, uti nefarius, aut certe suspicans fore, ut ei contrairem, et ita profiterer, eo astu me volebat supplantare. Quidquid denique illa sua volebat efficere Epistola, profecto fuit nefarium, sive me illa a professione avellere, sive ad eam impellere moliebatur168. a novum verbum in Latinum inductum (ex Polonico “areszt” – carcer) b “cogerer” (C) c “aditus” (C) 28. – Quodquod admirabili plane et prope stygio dmodo, sived dolo circa Visitatorem in Provinciam inducendum egit mecum! Nam cum venisset cum primo Assistente Patre Adalberto a Sancta Theresia Cracoviam conciliaturus Provinciali Excellentissimum ac Reverendissimum Dominum Dominum Episcopume, et fde meae captivationis causa informaturusf, cum ego recusarem quid- quam aggredi, donec Visitator Generalis mihi promissus adveneP. Papczyński scripsit (20 Decembris 1669 ?) quod non volebat facere professionem votorum solemnium; cf. Positio, pp. 148. 150. 186, § 2. 165 P. Papczyński nitebatur consiliis praesertim Patrum Societatis Iesu, Dominicanorum et Carmelitarum discalceatorum. Erant etiam alii “Religiosi... viri, cum quibus consilium [de suo proposito se submittendi iurisdictioni Ordinarii loci] communicavit...”. Cf. Kr., p. 310-311: Positio, p. 316. 166 P. Paulus Frankovič a Nativitate BVM, Rector Domus Prividiensis (16661671); cf. Positio, p. 160, no. 7. 167 Cf. Kr., p. 308 (A.D. 1670, § 1), ubi scriptum est de festinatione, cum qua P. Franciscus a Iesu Maria, Rector Varsaviae, et omnes sodales huius Domus vota solennia nuncuparunt. “Festinatio ista – Kraus affirmat – hanc demum (etsi immerito) retulit calumniam, quod coegisset suos ad solennem professionem, spargente sic patre Stanislao” Positio, p. 314). Ad quod tamen nullam confirmationem habemus. 168 Hodie non exstat amplius Epistola de qua hic sermo est. Vide commentum ad hunc eventum in: Positio, p. 160 (Doc. VI, B, intr. 3).

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==