Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

1188 scripta historica perit154, graviter coepit odisse. Ergo me ad consilia non admittere155, deceptionibus supplantare, sacerdoti, cuius nomini parco, qui mihi post dura verba voluit alapam impingere, adeo faverea , ut etiam licet ordine ultimum, et iacentem ad suas confessiones, dicam an factiones, adlegeritb156. Multum enim temporis uterquec invicem sibi confitens insumebat, ut etiam hoc caeteri advertentes palam reprehenderint. a “favente” (C) b “adlegeretur” (C) c “iterque” (C) 22. – Accidit vero ut contra Statuta nostra iuvenem quendam intra domum admitteret157, cui ego admissioni instructus optimo zelo contradicebam, et quia videbam pertinacem oppugnatorem Statutorum, etiam verbis acrioribus, uti prior Sacerdos Domus eius detestari incoepi factum nemini approbandum, quemadmodum paulo post patuit ex literis inhibitoriis convictorum Patris ipsius Generalis ad instantiam meam emanatis158. Quam detestationem meam et zelum tam iniquo animo et furenti accepit, ut me violenta manu e cubiculo eiecerit. 23. – Nihil moror alia; illud grave nimirum et faeduma, quod Panegyricum a me Serenissimo Regi Michaeli statim post electionem conscriptum b[cum ipsius mandato]b, et typis cum debita Domum Varsaviensem (ex itinere Romano et ex exilio Nicolsburgensi) reversus est, dum P. Haligowski die 2 Iunii Varsaviam uti novus Rector advenit. 154 Cf. infra, §§ 22.47. 155 Evidenter agitur hic de usu adunandi a Rectore pro arbitrio sacerdotes locales ad aliquas questiones domesticas maioris momenti discutiendas. Cf. Positio, p. 262, no. 60. 156 Non possumus identificare hunc sacerdotem, quia non exstant nunc elenchi membrorum Domus Varsaviensis ex annis 1667-1669. 157 Forsitan P. Papczyński hic prae oculis habuit decretum Capituli Gen. 1637, quo prohibita fuit residentia in Domibus Scholarum Piarum omnium saecularium; cf. [Statuta Ordinis Scholarum Piarum], p. 149, n. 4; p. [154], n. 10. Anno autem 1661 Congregatio Generalis prohibuit in modo absoluto convictum iuvenum saecularium in Domo Varsaviensi; cf. Positio, pp. 110-11 (Doc. V, intr. F, 3) et no. 4 in p. 111. 158 Hodie non exstant amplius nec litterae dictae “instantiae” P. Stanislai apud P. Generalem, nec dictae huius “Litterae inhibitoriae convictorum”. Forsitan tamen ob hanc inhibitionem P. Provincialis Opatowski in fine visitationis Domus Podoliniensis an. 1669 haec decrevit: “Nulla ratione acceptentur Convictores sine licentia Patris Generalis”; cf. Positio, p. 111, no. 6.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==