1173 oblatio turum, neque unquam acturum, neque permissurum aut consensurum, neque indirecte quidem, ut haec aliquomodo tollantur, aut mutentur, aut dispensentur, nisi in gravi et legitima necessitate. 3. – Promitto praeterea Sanctissimo Iesu Christi Vicario eiusque delegatae potestati, ac omnibus meis mediatis et immediatis Superioribus obedientiam sano modo intellectam, et quod nihil privatim, sed omnia communia habebo81. 4. – Profiteor me credere, quidquid Sancta Romana Ecclesia credit, atque deinceps ad credendum praecipiet, maxime vero Sanctissimam Dei Genitricem Mariam absque macula originali esse conceptam profiteor, eiusque honorem etiam cum dispendio vitae meae polliceor a me propagatum ac defensum iri. Sic me Deus adiuvet et haec Sancta Evangelia Dei. 5. – Casimiriae ad Cracoviam in Residentia Clericorum Regularium Pauperum Matris Dei Scholarum Piarum82, praesentibus, Admodum Reverendo Patre Michaele a Visitatione V[ice] Provinciali Poloniae83, Religioso Patre Iosepho a Matre Dei Praesidente dictae Residentiae84, et Venerabilibus Clericis Minorum Ordinum Casimiro ab Angelis, et Bernardo a Passione Domini85, die 2daa[s] Xbris 167086. a Uti iam in introductione explanatum est, videtur quod lectio in originali erat: “11”. 81 Sic eius votum paupertatis religiosae (sub forma promissionis) exprimitur. Cf. NV, c. III, 2: “Paupertatis Vestrae in hoc essentia consistit, ut nullus quidquam absque Superiorum consensu privatim habere [...] audeat. [...] Omnes enim debent ex communi massa et mensa vivere”. 82 Residentia haec anno 1664 erecta fuit. 83 P. Michael Kraus (†1703). Ei fuit delegata “specialis potestas super dimittendis tribus patre Stanislao [Papczyński], et fratribus Casimiro et Bernardo” (Kr., p. 322: Positio, p. 327). Cf. Positio, pp. 278-279: Doc. IX, intr. 1. 84 P. Iosephus Warzecha, sodalis professus Scholarum Piarum ab anno1661, fuit Praesidens huius Residentiae Casimiriae probabiliter ab anno 1668. 85 Casimirus Paszakowicz, sodalis professus Scholarum Piarum ab anno 1665, et Bernardus Krupski, – ab anno 1667, residentes anno 1670 in Residentia Scholarum Piarum Casimiriae et postea una cum P. Papczyńskiin residentia Episcopi Cracoviensis, quia etiam hi egressum e Scholis Piis obtinere conabantur. 86 Probabiliter hic ultimus paragraphus additus est ad corpus “Oblationis” iam post caeremoniam in qua haec pronuntiata est.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==