Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

1154 scripta historica b. In Fragmento Altero (b) invenitur reflexio, in forma gratiarum actionis Deo, circa emolumentum spirituale, quod iuveni Stanislao experientia pascendi oves in aestate anni 1650 contulit. Hoc accidit ex eo, quod collegium Scholarum Piarum Podolinii, in quo Stanislaus anno scholastico 1649-1650 studens syntaxae fuit, ob pestem ex Hungaria advenientem clausum est et Papczyński probabiliter in medio mensis Maii ad domum paternam in Podegrodzie sitam reverti debuit. Hic a patre “bubulcus factus est: rediit iterum ad pascendas oves (nam pater gratis victum non dabat) ille Podolinensium Musarum Alumnus”15. Gratias itaque Deo ago, quod illius nutu, tunc ad custodienda pecora a Parentibus meis obligabar, quia (audeo id bona conscientia referre) dum in campis inter pecora versor puram conscientiam gero et sanctam!a UtinamDomine mi, quod supplex a te peto, eiusmodi Tuae Maiestatis providentia, quod spero futurum et credo, in finem usque vitae meae me dirigat, ut tu benedictus sis in omnibus operibus, cogitationibus et sermonibus meis. Amen. a In ms. est hic signum interrogationis (?), sine tamen logica ratione. Proinde praesumitur quod in ms. originali erat signum exclamationis, quod aliquando in descriptione formam signi interrogationis assumit. 2. Professio Votorum Simplicium Varsaviae, 22 VII 1656 Introduction We refer the reader to the biography prepared byT. Rogalewski16, in which it is explained why the novice Papczyński did not profess religious vows at the end of his two-year novitiate on July 2, 1656. It also speaks there about the formula prepared for this profession, 15 Cf. VW, §§ 19-20 (Positio, pp. 670-671); cf.: Positio, pp. 17-18 (Doc. I, 3). 16 T. Rogalewski, MIC, Stanisław Papczyński (1631-1701), Lublin — Warsaw 2001, p. 86.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==