1119 ??? [f.A 2r] Dedicatio Rex, in aeternum vive. Neque enim Tibi mortalem vitam optare fas est, quem cupimus omnes immortalem: tum quod incolumi Te nos incolumes, felici felices fore semper non dubitemus; tum quod sis immortali vita dignissimus, qui Numinis immortalis vices apud nos geris divinitus ad id nobis concessus. Regum enim potes- tas in terris post Deum summa et maximum cultum et maximum amorem sibi vendicat a subditis; qui votorum magnitudine recte circumscribitur. His onustae accedunt Maiestatem Tuam Scholae Piae Varsavienses, ab invictissimo antecessore Tuo Vladislao IV hoc in Regnum augustissimum introductae et in hac regia civitate liberalissima fundatione cumulatae12; a potentissimo vero Ioanne Casimiro singulariter protectae atque defensae et amatae13; a tota hac orthodoxa Republica pientissimo sinu exceptae et clarissimis benevolentiae [f.A 2v]testimoniis plurimum ornatae14: itaque et huic, et regibus serenissimis, non modo qui praecessere, sed secuturis etiam obligatissimae. Tuae vero Maiestati sic devinctae ac mancipatae, ut sibi nihil antiquius ducant, quam pro immortali vita Maiestatis Tuae divinam Maiestatem ferventissime, idque perpetuo deprecari. Aspice quoque Tu Augustissime Princeps, Scholas Pias, sub labaro 12 Rex Vladislaus IV (1632-1648) Ordinem Scholarum Piarum in civitatem Varsaviensem anno 1642 introduxit; cf. Choy., Annus 1642, p. 11; Gozdawa J.M., s.v. Pijarzy w Polsce: PEK XXXI-XXXII, 139-140. 13 Cf. Positio, 111-112 (Doc. V, intr. F, 4): “il privilegio concesso agli Scolopi nel 1642 dal re Ladislao IV, [...] quel privilegio fu confermato e ribadito nel 1655 dal re Giovanni Casimiro”; cf. Gozdawa, op. cit., 140: “Jan Kazimierz posiadał też przychylność brata [Władysława IV] ku Pijarom i z żup wielickich roczny im dochód zapewnił przy innych dobrodziejstwach”; cf. Choy., op. cit., 20-21 (Annus 1652). 14 Cf. Choy., p. 17 (Annus 1647). Alexander VII ad Superiorem Generalem Scholarum Piarum eiusque Assistentes haec verba direxit: “scimus in Polonia Congregationem Vestram esse in magna satis veneratione et aestimatione” (ibid., p. 22: Annus 1656).
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==