1112 scripta laudativa Perpetuum rutilante laudis Serto coronari. Hoc TIBI deditus Vates precatur totaque consono Parnassus27 ore: hoc et PATRONUS Zacharides28 humili CLIENTI Custodit. Ergo si vacuas necis Intrare portas, si bene conscios Vitae penates sempiternae, Ac Superum stat adire limen; [f.B2v ] Virtus Tonantis subdita gratiae T E ducet illuc: strata adamantibus Puris pavimenta involabis Aethereae novus Hospes Aulae; Sic ipse rerum maximus Arbiter, Qui fata signat, muneribus pie Subscribat optatis probentque Indigetes bona vota DIVI. 27 Cf. Levi Doro, s.v. Parnaso: EI XXVI, 394: “Massiccio montuoso della Grecia centrale [...]; come soggiorno delle Muse [il monte] divenne metaforicamente, soprattutto a partire dalla letteratura latina, simbolo della poesia...”. Forsitan haec est ratio cur hic Parnassus cum poesi identificatus assumit genus femininum poesi proprium (“totaque... Parnassus”). 28 Agitur de Patrono baptismali episcopi Gembicki, i.e. de S. Ioanne Baptista, qui hic denotatur uti Zacharides, quia eius pater erat Zacharias.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==