Orator Crucifixus new

Sed quo pacto id praestabimus, si Deus Conscientiam nostram dex- tera sua non sustentabit, lumine suo non diriget, ne turpius erret, ne gravius prolabatur? Huic igitur sine respirio supplicandum est, ut nostri spiritus assiduam gerere curam non desistat: hic perpetuo more vatis Regis interpellandus: “In manus tuas, Domine, commendo spiritum meum”. Et en Servator noster animam sacratissimam in [ i 4 v ] durissimo crucis lecto exhalans exemplo nos incitat suo, ut, qualiter ipse tum aeterno Patri suum commenda bat, ita nos assiduo nostrum ipsi spiritum commendemus. Cogitationes, inquam nostras, Animas nostras, Conscientias nostras. Non sufficiat nobis resipuisse, cognito morbo vitiorum, quibus depressi gemebamus; seriaque poenitentia commissa delicta eluisse, et mores non bonos bene iam emendasse: addenda est fuga aliorum: addenda cura diligens recidivae, ut loquuntur medici, evitandae, ne ad vomitum detestabili vitio canum redeamus, ne daemonis iterum laque- is, quibus Divina gratia sumus explicati, irretiamur. At quis, oro, hoc propria virtute valeat? quis vel summa industria, non adiutus a Christo, non roboratus ab eo, quo sine penitus nihil possumus, nihil? Ergo sus- pirandum identidem nobis est ad Opitulatorem nostrum Iesum, atque cum summo fervore, quod Ecclesia praescribit, semper ingeminandum: “In manus tuas”, Domine, “commendo spiritum meum: redemisti nos a , Domine, Deus veritatis” [Ps 30, 6]; ergo “in manus tuas commendo spiritum meum”, quavis hora, quovis in loco, quolibet momento, ac praecipue ex corpore discedentem. ”Custodi me, ut pupillam oculi; sub umbra alarum tuarum protege me” [Ps 16, 8]. Amen. ORATOR CRUCIFIXUS 92 a “ me” (BSV)

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==