Orator Crucifixus new
Si tantum trux accusator dicenda sit Conscientia, et non simul carnifex crudelissimus? Quandoquidem et accusando torquet, et torquendo accusat, et inter accusationes ac tormenta quandoque spem veniae abripit. Expertus hoc in se Cainus ille primus fratricida. Nam occiso Abel germano suo, “Maior est” (exclamavit ad Deum) “iniquitas [ i 4 r ] mea, quam ut veniam merear. Ecce eicis me hodie a facie terrae, et a facie tua abscondar: et ero vagus ac a profugus in terra. Omnis igi- tur, qui invenerit me, occidet me” [Gen 4, 13-14]. Vide, eum nihil aliud vereri, cum se metuit occidendum, quam, ne poena talionis mulctetur, suam pro erepta fratri vita perdat. Cum se vagum ac profugum in terra fore pronunciat, an non diserte fatetur, sibi per scelus ita animi tranquil- litatem ademptam esse, ut prae tumultu cordis in uno loco nequeat sub- sistere? Cum se a facie Dei dicit esse abscondendum, ipsam poenam damni se fraterni profusione sanguinis promeruisse clare testatur. Et quia graviorem suam iniquitatem, quam ut venia donari possit affirmat, iam plane desperatione corripitur, iam de salute animae suae conclama- tum esse clamat. O tortorem immanissimum conscientiae vermem! o peccatum sex- centies detestandum atque veneno diligentius cavendum, quod nobis tam atrocem parit accusatorem, et simul carnificem saevissimum! Optime admonet Lipomanus 28 : “Hoc ergo expavescamus semper: cavendo, ne unquam tale flagitium designemus, unde perpetuo remorsum conscientiae ferre cogamur” 29 . V ERBUM VII: “Pater, in manus tuas commendo spiritum meum” 91 a “ et” (BSV) 27 C HRYSOSTOMUS , “Homiliae in Genesim”, in Cap. III Gen., Hom. XVII, 1, in: LCG., f. 86r. Cf. etiam: PG 53, col. 135-136, ubi tamen diversa versio latina datur. 28 Cf. - G AIFFIER B. de, “Lippomani (Lippomano, Lipomanus), Luigi”(† 1559) : LThK VI, 1071-1072; - J A + BRZYKOWSKI Romuald, “Lippomani Ludwik”: PEK XXIII- XXIV, 353, ubi indicatur eius opus “Catena sanctorum Patrum in Genesim”, Paris 1556, ex quo forse textus hic allegatus provenit. 29 Textum Lipomani hic allegatum sub “Auctor catenae” in opere “Catena in Genesim”
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==