Decreta Ordinationes

-648ut in provinciis sibi concreditis Capitula localia et provincialia tempestive convocentur, delegati ad Capitulum Generale eligantur et negotia in Capitulo Generali praesentanda tractentur. Cum vero Capitula Provincialia duobus saltem mensibus Capi tulum Generale praecedere debeant, hisce ad Capitula Provincialia habenda modo a Constitutionibus Directorioque nostris praescripto procedendum esse decernitur. Celebrationem Capituli Generalis maximi momenti esse, nemo est qui non videat. Hac tamen vice, cum Congregatio nostra ad renovationem strenuam tendit, omnes invitantur, ut studiis, labore orationibusque hoc proximum Capitulum adiuvent. Ad copiosam et abundantem benedictionem divinam impetrandam de consensu Consilii nostri, numero 219,2 Directorii indicato, omnibus Domibus ac singulis Ritus Latini sodalibus imponimus obligationem recitandi initio precum vespertinarum loco "Veni Sancte Spiritus", hymnum "Veni Creator Spiritus", in fine vero earundem precum orationem pro Congregatione et unum "Pater", "Ave" et "Gloria"; pro sodalibus autem Ritus Orientalis, tempore ab eis statuto, semel quotidie orationem "Caru niebiesny", "Trisagion" et "Dostojno jest". Obligatio haec incipitur a die 8 decembris a. 1974 et durat usque ad finem Capituli Generalis. Benedictio Dei Omnipotentis, Beatissima Virgine Maria Immaculate Concepta intercedente Sanctisque Patronis Congregationis nostrae adiuvantibus, descendat super Vos omnes et maneat semper. Datum Romae, in aedibus Curiae Generalis, ad viam Corsica 1, die 21 Novembris a. 1974. L. S. Joseph Sielski M. I. C. Superior Generalis Duoba, Secretarius Generalis Membra Capituli Generalis die 22 iunii A. 1975 celebrandi (Const. 220, 232; Direct. 220,1) I. Curia Generalis 1. P. Iosephus Sielski, Superior Generalis 2. P. Victor Rimśelis, Consiliarius I et Vicarius 3. P. Stanislaus Klimaszewski, Consil. II et Praef. Formationis 4. P. Ioannes Duoba, Consil. IU et Secretarius Generalis 5. P. Paulus Jasiński, Consiliarius IV 6. P. Ioannes Bukowicz Procurator Generalis 7. P. Zeno Roslon, Oeconomus Generalis II. Sodales officio Superioris Generalis functi 8. (1) P. Ladislaus Mroczek (1951-1957) 9: (2) P. Stanislaus Śkutans (1957-1963)

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==