Decreta Ordinationes

-640V. Membra Capituli huius sunt: 1° - Omnes qui a Constitutionibus nr. 639 dantur; 2° - Periti electi a Capitulis Provincialibus vel vocati a Superiore Generali. De voto activo peritorum in Capitulo ipsum ex induito S. Sedis decidit. VI. Commissiones operam navant declarationum vel decretorum schematibus expendendis atque emendandis iuxta suffragia a membris Capituli in sessionibus generalibus expressa. VH. Unicuique Commissioni praeest Praeses relativa maioritate suffragiorum inter sua membra electus. In casu duo aequalem numerum habuerint, Praeses Capituli decidat. Commissionis Praeses unum sodalem elegit, qui munere Secretarii fungatur. VIII. Quaelibet Commissio complectitur membra a Capitulo electa. Commissio ad operam melius prosequendam efficacioremque reddendam unam vel duas Sub- ommissiones formare potest, quae tamen sub directione Praesidis Commissionis laborabunt. IX. Singuli sodales nonnisi uni Commissioni, uti membra, adscribi possunt; cuiusvis vero Commissionis Praeses, si opportunum censuerit, quoslibet peritos etiam extra Capitulum consulere potest. X. In Commissionum disceptationibus praeter linguam latinam adhiberi possunt communiores linguae vernaculae, sed quae iis linguis expressa sunt, statim in linguam latinam sunt vertenda. Omnis Commissio protocollum laborum proprium habet. XI. Commissio Centralis componitur ex Praeside, Secretario Capituli et ex Praesidentibus singularum Commissionum. XII. Commissionis Centralis est: 1° - labores totius Capituli dirigere materiam inter Commissiones distribuendo easque adiuvando; 2° - tempus et materiam pro sessionibus generalibus assignare; 3° - mutationes necessarias in tabella diei vel etiam in ipsa procedura Capituli, si hoc aliquando necessarium evenerit, proponere; 4° - postulata, propositiones et preces sodalium considerare, quae difficulter ad aliquam Commissionem specialem spectant. XHI. Modus tractandi et definiendi negotia in pleno Capituli:

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==