Decreta Ordinationes

-5803. Debitum americanum solvendum est mediante Domo Romana doliaribus, mutuum autem italicum et aliae expenaae solvantur italicis liris. 4. Solvenda est etiam taxa pro contractu emptionis proprietatis Romae. 5. Remittitur ad Consilium Generale, ut decernat summam solvendam pro sustentatione diurna uniuscuisque alumni Domus Romanae. 6. Reliquendus est praesens modus solvendi tributum pro Domo Generalitia, scilicet: singulae provinciae solvant annuam summam 13.300 lib. ital., domus vero immediate subiecta 1900 lib. ital. IV. De Collegio Interinationali Romano: 1. Normae pro Collegio Romano iam approbatae a Consilio Generali 24 Aprilis 1930 a. remittuntur ad Consilium Generale, ut ipsas adhuc serio examinet ac introducat correctiones in iis, in quibus quaedam dubia moventur a Capitularibus. 2. Commendatur , ut alumni Collegii Romani transigant vacationes in suis propriis provinciis. 3. Collegium Romanum est sustinendum et mittendi sunt ibi alumni in maiori numero. 4. Antequam Consilium Generale statuat imponere nova pecuniaria onera provinciis et domibus, respiciat schemata praeventiva [41] illarum, utrum habeat unde solvant. V. De cooperatoribus Tota res de Confratemitate SS. Trinitatis remittenda est ad Consilium Generale ad faciendos ulteriores passus. VI. De rebus liturgicis et caeremonialibus 1. Lniungitur onus Consilio Generali impetrandi facultatem recitandi Divinum Officium ac Missas celebrandi iuxta ordinem universalis Ecclesiae. 2. Festa Patronm Congregationis, i. e. SS Thomae Aq., Ignatii Loyola, Francisci Assis., Vincentii a Paulo celebrentur ut duplicia n classis. 3. Impetretur facultas pro unoquoque Sacerdote Mariano, celebrandi Missam de SS. Corde D. N. J. Ch. I Feria VI cuiusvis mensis et I Sabbato de Immaculata Conceptione B. M. V.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==