Decreta Ordinationes

-574b) pro directoribus scholarum, iuvenatuum: de formatione spiritus puerorum; c) pro magistris novitiatuum, cui adiungenda est instructio pro sacerdotibus novitiis de ratione studiorum in materia theologiae asceticae, mysticae, pastoralis; d) pro moderatoribus spiritus, cui adiungendus est elenchus librorum spiritualium cum indicationibus methodicis; e) de promovendo cultu B. V. Mariae Immmaculate Conceptae, Sacratissimi Cordis Jesu, de suffragiis pro defunctis; f) de excitando et formando spiritu apostolico [11] in fratribus, laicis; g) de modo scribendi libros redituum et expensarum. 5. Consilium Generale promoveat causam beatificationis Ven. P. Papczyński et procuret quantum fieri potest editionem biographiae s. m. P. G. Matulewicz. 6. Epistolae omnes22 a s. m. Archiepiscopo G. Matulewicz scriptae sive apertae sive sigillo obsignatae in autographis vel in transcriptionibus a superioribus auctorisatis mittantur ad respectivis provinciales et postea in unum locum a Consilio Generali designatum colligantur (cum adnotationibus ad quem et quo loco et tempore scriptae sunt). Ceteroquin omnia quae defunctum P. Generalem spectant cum veneratione colligantur et conserventur. 7. Capitulum enixe rogat R. P. Generalem, ut vel ope epistolarum circularium vel aliis modis pro circumstantiis et locis foveat spiritum mutuae caritatis et vel maximam unionem non solum inter provincias sed etiam inter singulas domos et fratres. 8. Capitulum statuit ut pro extruenda de novo vel notabiliter mutanda aliqua domus vel aedificio superior respectivus proiecta novi aedificii primum ad superiorem provincialem mittat, qui cum suo consilio proiecta examinet et si nihil obstet approbet. [12] 22 In margine: Legendum est, quod scriptum est extra lineam nempe: "a sanctae memoriae Archiepiscopo Georgio Matulewicz scriptae" - Fr. Bućys, Sup. Gen. VIII. De ritu orientali. ’ 1. Capitulum consentit ut nonnulli sodales in ritum orientalem transire possint. 2. Sodales ex ritu latino ad ritum orientalem transire cupientes praeter licentiam a iure canonico requisitam permissionem a P. Generali habere debent.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==