-566satis est provisum, rite ordinentur, novae autem cum incerto titulo proprietatis ne erigantur sine permissione Superioris Generalis. CAPITULUM GENERALE III EXTRAORDINARIUM convocatum Vilanae a. 1927 Litterae Circulares De Capitulo Generali Extraordinario convocato Vilanae a. 192719 19 Arch. Generale Marianorum, Institutum Cap. Gen. Vilanense, fasc. I, Antecedentia, N° 9, Litterae circulares de Capitulo convocando. [Capitulum Generale Extraordinarium Vilanense, a die 12 ad 15 Iulii 1927 celebratum]. Reverendissimo Superiori Domus Romanae Corso Vittorio Emmanuele 284, Roma. Inscrutabili Dei iudicio Congregationis nostrae Restaurator ac Praepositus Generalis Archiepiscopus Georgius Matulewicz, die 27 ianuarii anni currentis repente de vivis sublatus est. Relicti sumus sicut orphani, moerentes et dolentes, sine Patre amantissimo qui Congregationi nostrae iamiam aemoriturae novam vitam inspiraverat atque usqne huc Dux nobis atque Auctoritas indiccutibilis in variis vitae religiosae questionibus extiterat. Divinae tamen voluntati humillime nos submittentes, curare debemus, ut opus a Restauratore inceptumet tali cum successu per fere 20 annos continuatum ulteriores progressus faciat at incrementum continuum habeat. Et primo quidem de successore sanctae memoriae Patris Nostri providendum esse atque negotia urgentiora, quae nunc temporis Congregationem nostram vel maxime premant quantocius expedienda esse, nemo est qui non videat. Quapropter nostri officii, ut Vicarii Generalis, memores, ad normam Constitutionum nostrarum (nempe a S. Sede 1910 approbatarum, quae adhuc in vigore sunt) §§ 230, 233 et 234 hisce litteris circularibus, ad singulos Superiores domorum nostrarum directis, Capitulum Generale Extraordinarium convocamus, quod ex induito Sanctae Sedis (N. 825-27, die 27 februarii a. c.) a die 12 iulii huius anni et quidem, ex decreto Consilii Generalis, in conventu Vilanensi in Lettonia celebrandum est. Capitulum hoc tum ad electiones necessarias faciendas tum ad negotia maioris momenti tractanda convocatur. Ordo quem in Capitulo servandum proponimus, his est: [2] I. Capitulum electionum 1. Missa solemnis de Spiritu Sancto. 2. Electio duorum scrutatorum at secretarii Capituli. 3. Electio Praepositi Generalis obsequium Novoelecto praestandum. 4. Electiones Consiliariorum Generalium, Secretarii et Oeconomi.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==