-542habentes, nullum suffragium in electione Praepositi Generalis aliorum officialium et haec est summa ratio unumquemque incitatum permanens ut personaliter ad Capitulum accedet. Locorum distantia itineris incommoda, expensae viales non sunt attendendae in tali occurrentia et necessitate. Pro Capitulo Generali designatur Conventus Skurzecensis, dies vero 29 Septembris anni currentis: locum et terminum praefixum convocati Patres duobus diebus praevenire tenetur ut tractatum consultorium juxta Statuta Ordinis inire possint. Interim solita devotio pro impetranda Spiritus Sancti gratiae omnibus intimatur et praecipitur, videlicet a die prima Septembris ad 29 inclusive in omnibus conventibus post horas diei, recitetur hymnus Veni Creator cum oratione Deus, qui corda fidelium, quam devotionem tam praesentibus in horo, quam justa de causa absentibus omnino faciendam praecipimus. Ipso vero die Capituli in conventu designato cantabitur sumatur collecta de eodem Spiritu Sancto, Clerici vero et Fratres Conversi facta confessione sacramentali, Sacra Communione reficiantur. Tandem quod attinet canonicam visitationem Superiores Locales parata habeant registra perceptae et expenae pecuniae, inventaria mobilium sacristiae conventus et praedis, statum activum et passivum conventus in scripto exhibeant; summarum tendatialium [?] et manualium accuratam descriptionem producant, ne sequita visitatione diutius graventes. Denique praesentis litterae in loco capitulari lectas et protocollo conventus insertas juxta cursoriam ad alios conventus mittant. Datur in Conventu nostro Skurzecensi cum appressione Sigilli Ordinis die 31 Maii Anno Domini 1823. Thadeus Białowieski Praepositus Generalis mp De mandato Reverendissimi Praepositi Generalis Stanislaus Pórzycki Secretarius mp ALIAE LITTERAE SUPERIORUM GENERALIUM IN SECULO XIX. Litterae Innotescentiales I. [Prot.Con.Mar.89] Georgius Naruszewicz Vicarius Generalis ac Visitator in Ordine Clericorum Regularium Marianorum sub Titulo Immaculatae Conceptionis Beatissimae Virginis Mariae. Admodum Reverendis, Admodum Venerandis, Multum Rev., Venerandis Patribus et Fratribus Salutem a Domino. Notus est omnibus Vobis, Patres et Fratres Dilectissimi, anno praesenti
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==