Decreta Ordinationes

-534Cum itaque prohibitio sit distinctissima, nulla clausula apposita, cuius praetextu mulieres in claustrum admitti possent; Non praetextu paucitatis familiae, cum haec clarissime nominetur; non praetextu angustiae loci, cum habeantur locutoria ad januam conventus vel vicina domus hospitalis. Quo igitur a usu temerario, proveniente ex contemptu statutorum Sedis Apostolicae et sui ordinis. Praecitata Auctoritate Rectorum Universalis Ecclesiae, quos Salvator Noster cum potestate ligandi atque solvendi gregi suo praeposuit, quosque ita affatus est: Qui vos audit, me audit, qui vos spernit, me spernit. Illud denique inferendum est, quod rationis tamen demonstrat, nempe illum imprudenter agere, qui nulla habita ratione prohibitionis tantopere gravis, ponit autem adversantem legitimae auctoritate, nolens agnoscere grevitatem delicti, atque vim legis obligantis ad observantiam, sui omnes, qui professione fidei Sedi Apostolicae parent. Sed praeterea quisquis obstante prohibitione admittit mulieres in claustrum facit intrantes contrahere excommunicationem Summo Pontifici reservatam. Ipse vero, religiosus admittens incurrit suspensionem latae sententiae a Divinis, privatur officiis obtentis et in posterum obtinendis. Ergo spectatis omnibus circumstantiis imprudenter agit, Nam prudentiae virtus moderatur actiones humanas, ut recte et ex integra causa fiant. Eadem virtus utique vetat, ne quisquam se implicet peccato, aeque [?] proximo praebeat accessionem ruinae spiritualis. At vero in facto admissionis mulierum in claustrum utrinque agitur contra moderamen prudentiae. Actus vero admissionis praedictae malus est ratione prohibitionis, malus ratione circumstantiae loci et personarum; deinde admittentes [131] implicant se peccato inoboedientiae judiciis Sedis Apostolicae. Admissae mulieres in claustrum coniciuntur in poenam excommunicationis latae et reservatae sententiae, hinc gravi delicto onerata illarum conscientia patiuntur ruinam spiritualem difficillime reparandam. Igitur toto inductionis argumento eximitur admissionem illam esse imprudentem et utrinque noxiam. Et certe, nullo motivo et fine honesto proposito aliquid agere, est imprudenter egere. Quod autem motivum honestum, aut quis finis laudabilis in admissione praefata haberi potest? Hospitalitas? at haec extra clausuram exhiberi potest. Aedificiorum angustia? At hoc sufficiunt divertentibus extra portam conventus. Fortasse occasio captatae benevolentiae? Sed non sunt facienda mala et eveniant bona. Nihil itaque admissionum mulierum in claustrum honestam et rationabilem facere potest. Immo turpe est religiosos cum mulieribus conversari in claustro. Denique factum deforme legibus SS. PP. falaci judicio quorundam minime justificari potest, nempe dicentium: moderno tempore leges ecclesiasticas in proposito obiecto non amplius non obligare. Cum nulli dubium sit leges tamdiu visu suam obtinere, quamdiu non sunt revocatae. Contrariam vero consuetudinem sicubi introducta est, non esse consuetudinem laudabilem sed coruptelam potius et morum licentiam dicendam, qua non obstante leges robur suum obtinent et observantiam sui tam diu urgent, donec a legitima potestate solvantur. Haec itaque licentia nullo praetextu toleranda forsitan aliquos

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==