Decreta Ordinationes

-490anno 1788 in numerum emeritorum totius Ordinis Patrum aggregatus, itidemque in Commissarium, seu Vicarium Generalem et Visitatorem electus fuerit, tanta humilitate et Resignatione Ejusdem, ejusmodi munia et maxime universale post demortuum in semi anno Reverendissimum Generalem Praepositum administravit, totius Ordinis Commissariatus regimen ut quidquid praecelentiae et honoris jure sibi vindicare potuerit semper cedere paratus; et quiquid adversi pati contigerit, tanquam sibi propriae debita pacifico animo Dominicae solitus fuerit commendare bonitati. Vir inquam ille, in agendis prudens et circumspectus, in exequendis dexter et exactus, sincerus in comitiis, rectus et clemens in adhortationibus et sine dolo in promissis, apud magnates acceptissimus, Fratrumque verus amator, qui quum publico religionis commodo, et indemnitati conventuum totis viribus provide studens; contracta sub primo sui gubernii anno ob varias juris vexantis et causarum molestias infirmitate, nunquam tamen oblitus sui status obligationem nilque praetermittens de sedulitate [138] nec parcens continuis laboribus indefenssus quoque in procuranda conventuum a Generalibus Regni Comitiis approbatione et aliis manutenendis negotiis finigendis quoque processibus, et plenus curis et solicitudine ob temporum calamitatem, magis ac magis inopinata quadam saepius indice gravari se sentisset pectoris pressione seu varicis fibrillarum in pectore contractione tandem deperditae sanitati cupiens mederi, secessit rogatus pro hiemali residentia ad aulam Żemoslaviensem Illustrissimae Magnificae Dominae Josephae de Buttler Szczytowa Capitaneae Vitagolensis, singularis benefactoris prope Vilnam in Districtu Osmianensi situatam, ubi penes quotidiana pietatis officia et Missae sacrificia, vix non bis in hebdomada suam expians sacris confessionibus animam atque ingravescente in dies morbo amplus ad conventum ultra triginta leucas distantem, ut optaret discendere non valens, ad ultimum biduo perceptio Sacrosanctis Sacramentis et persolutis Officii Divini horis, et obtenta Generali Absolutione hora de mane nona Salvatori suo, quem in vita maxime dilexerat, animam suam in verbis illis Iesu et Marya. Contrito corde, in praesentia proprii Sacerdotis commendavit, et munifico sumptu praerecensitae Illustrissimae Dominae in concursu utriusque cleri et populi cum lutu omnium sepultus est ad cornu epistolae majoris altaris in ecclesia parochiali Sobotnicensi. Prospicitis inde, amantissimi suis titulis Honorandissimi Patres ac Fratres, quae gratitudo, quae pietas et quae lachrimae tanto debentur viro, de Sancta Religione apprime merito, sed et praenoscere, haud non valetis meae propensionis amaritudinem, qui Generalatus Praepositura olim potitus, amplius eam non ambigerim malens [manens,Skur.\ in senili aetate sapiensque jamjam viribus subesse potius quem praeesse, hodie dum voluntati Divinae et Venerabilis Assessorii declarationi sub anno 1791 puncto 5 sessione 13 minime audeam contraire, iterum cogor suscipere, sicque Amantissimi Patres et Fratres de collate tali mihi usque ad imminens Capitulum Generale juxta praedefinitum a Constitutionibus nostris tempus ministerio certioris reddere, et singulis intimare, prout per praesentis intimo et nolens

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==