Decreta Ordinationes

-467missae furorem tanquam serpentis, vel aspidis surdae obturantis aures, vel leaenae sevientis in silva; serviens vobis in omni humilitatis labore et patientia. Ideoque contestor vos hodierna die, quod nihil subtraxerim utilium, quominus annuntiarem vobis musitusque sim a sanguine animarum vestrarum. Sic profitebantur Venerabiles Patres, et questi sunt majores nostri, hoc nos querimur et profitemur, hoc fers et nostri conquerentur posteri, sponsoribus Marianis servitium Mariae esse crucem intolerabilem, vota clavos rigidissimos, observantiam exemplarem generare spinas, fel et acetum amarissimum, volens eripere id de manibus Domini, quod sponte obtulerunt. Sed non ideo animo decidimus nostro maximopere, dum non obliviscamur iusti Dei Judicii, quod spernet omnes discedentes a judiciis suis, quia iniusta cogitatio eorum. Recordemur- que nos potuisse dare causam in parte tantae vestrae ruinae, remissione, scilicet quam intuebamini in patientia, quam sustinebatis, imbecillitate, quam considerabatis. Verum Potens est Deus vivificare, quod est obmortuum, reaedificare, quod destructum, resarcire, quod neglectum, dareque haeredita- tem in sanctificatii omnibus. Quapropter visitantes visitabimus vos Dilectissimi Patres ac Fratres, ut culpam, si quae irrepsit nostri causa, osculo amicitiae, charitatisque intimae eluamus; Officiorumque nostrorum pro ultima coronide expleamus vices praemittentes illas quae cultum, Sanctissimi Sacramenti spirant et venera- officiorumque nostrorum pro ultima coronide expleamus vices praemittentes ea, quae cultum, Sanctissimi Sacramenti spirant et venerationem, humana post tum personarum, collegiorum, domorumque admini- strationem; tum inventariorum domesticorum, ecclesiae, sacristiae, bibliothecae supellectilem iuxta exemplar schematum, quorum unum penes collegia, alterum penes nos manu RR. PP. Discretorum conscientiose et tempestive, ne diu immoremur, ante adventum nostrum conscribendum, sedulo investigaturi. Vos interim, Venerabiles Fratres, si quod est inter vos litium et contentionis, inter Domesticos Lares componite, rixas abiicite, rancores deponite, ne interpellatis Judicem, qui velit amabilem inter vos agere patrem. Servate pacem, qua in rebus creatis nil gratiosius soleat audire (S. Augustinus, De civitate Dei Lb. 2) nil delectabilius concupisci, nil utilius possideri, qua nec quid melius ipse Salvator valedicens potuit et scivit suis dare discipulis. Haec enim exuperat omnem sensum, serenam reddit mentem, tranquillum efficit animum, simplex gignit cor, vinculum est amoris et consortium charitatis. Nolite se conformari huic saeculo, sed proficiscimur de virtute in virtutem, tanquam plantati [deest p.122]

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==