-465mores subditorum regnare in Sacro Ordine nequitiam, in deterius res religiosas, et in omne labi nefas, cordicitus gemebamus, et prae gemitu effundebatur in terra jecur nostrum, super onere isto ingenti, pendere gravissimo jugo viribus nostris intolerabili. Abripuit enim frenos pudicitia, viguit conviviorum furor, faedissimum collegiorum, personarumque exitium, helluata vorago. Exurevit luxus in vestitu, pompa in incessu, in gestibus frivola infantia, in moribus inurbana crassities, vel fraudulenta perversitas. Defecit orationis ardor, legum observantia, exemplaris vitae stimulus, disciplinae et eruditionis solertia, caeremoniarum legitimus usus, boni communis sincera cura et in bono perseverantia. Adolevit celsior corporis, famaeque cura, turpitudinis loquacitas, sexuum debitus, liberalior conscientiae laxitas, praeferentiae ambitio, honoris libido, dominandi cupiditas, quae desponsatam defloravere animi, et religionis claritatem, atque adeo sive seniorem senire, majorem admonere, minorenum flectere; tyronem coercere, singulos vino Samaritani vel oleo condire malueris, verax in audacem petulantiam et obscaenam pervicatiam erumpet sacrilega, maleque dispensata libertas. Qua quod est justum, abjicitur, quod regulare; restringitur desponsatum spernitur, sanctum vel sacrum spernitur profanatur. Morigeri aedepol sponsores! jugum nostrum amarissimum. Quoties voluimus sanctam altis figere radicibus Dei, Ecclesiae, Ordinis, Legum observantiam, antiquum majo- alis, tamen solerti attendentes animo, quantum in tanta rerum fluctuantis saeculi vicissitudine lassis iam viribus immineat periculi? quantumve crescente negotiorum urgendorum cumulo, infirmitas quasi quotidiana patiatur in dies gravaminis? Et sublimentis insimul nequam plantationi et aedificationi Populi Electi, huius praestituti interveniente iam naturali remissione, locum demus cuidam ruinae de eligendo quanto citius, ut semper optavimus novo successore cogitare impellit et onustis animus, et ipsa instituti nostri observantia, qui vineam Marianam pasceret, uberius tegeret providentius, solidaretque prudentius. Placuit certe huius agri inspectare quotannis fertilitatem et exultavi- mus enarrabili gaudio super fructu quem sperare docuit pudica ministrorum Dei mansuetudo, morigera clericatus cultura, et humilis coadiutorum ius exequendi voluntas. Vidimus non semel religiosos in Sacerdotali dignitate characteres in caeteris spiritualis exercitis observantiam, et ad minus ejusmodi pronam alacritatem. Inspectavimus per saepe auctum orationis ardorem, salvam legum observantiam, strenius exemplaris vitae progressus, et in studio disciplinae, eruditionisve acriorem solertiam. Non deficiebat legitimus caeremoniarum usus, boni communis sincera cura, et in bono perseverantia. Exulatum ivit honoris Dominique delectus, qui desponsatam extinguit claritatem procul remota est praesentiae ambitio, maleque
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==