-448eo absurditatis devenerunt, ut nedum libros asceticos sacros et morales legere intermittunt, nullaque illos de scientia necessaria quae jam comparata facile amittitur, si studium intermittitur, cura tangit; sed eandem velut animarum tormentum execrantur. Quae ut felicius evitentur, duo sunt illis maximopere necessaria, apostolici scilicet operis bases ac fundamenta, vita et doctrina. Vita ad facilius perseverandum et utilius in convertendis peccatoribus navandam operam. Doctrina, ut inter lepram, et lepram discernere valeant, ignorantesque erudiant. Lectores tam verbo, quam exemplo, omniumque virtutum disciplina suis discipulis praelucere studeant; sint graves prudentes, morigerati eaque scientia imbuti, ut ad caeteros instruendos idonei esse possint. Idcirco Superioribus in omnibus obtemperent; erga discipulos suos affabilles ac benignos se praebeant. Quibus domorum Superiores eam auctoritatem conferant, qua discipulos suos corrigere ac sub debita disciplinae regula, dum studiis incumbunt, extra refectorium magna tamen discretione, ac moderatione coercere valeant: quo melius ii in utroque tam litterarum, quam devotionis ac pietatis studio proficere discant: diligant discipulos suos ut filios, ac diligenter instruant; denique illos frequenter moneant, litterarum studium cum morum disciplina, devotione, humilitate, mortificatione et observantiae regularis rigore eos conjungere debere, ut Deo gratum, et sibi ipsis proficuum esse queant. Publicae devotiones graviter ac cum ea exactitudine peragantur, qualis decet locum sacrum, et domum orationis, ad quam christiani religionis impulsu confluunt: et dum in ecclesiis nostris diebus festivis absolvi soleant devotiones, non se immisceant eodem tempore Superiores negotiis temporalibus, nec distractionibus variis in cellis suis occupentur, verum et ipsi adeant ecclesiam, piis orationibus ac operationibus miserationes Altissimi una cum plebe imploraturi, cultumque Deo fideliter omnibus reddere et studiose promovere satagant, soliciti quatenus intacta maneant, quae divina sive ecclesiastica institutione observanda praecipiuntur. Ipsi Sacerdotes nostri dum tremendum simul ac Augustissimum Sacrificium peragunt, eo religionis spiritu imbuti ad illud accedant, nec praetermittant ipsi Superiores cum scandalo aliorum, et opinione mala, de tepiditate sua in servitio divino, sacrosanctum sacrificium Missae quotidie, nisi legitime impediti fuerint, celebrare; et accedentes celebrent, ut modestia gravitate omnibus verae devotionis exterioribus indiciis edoceatur plebs Christiana. Rem ex institutione Iesu Christi, in eiusque fieri commemorationem, procul absit praepostera, qualem non nunquam observare licet, festinatio, quae quantumvis [111] tepidis religiosis non parum arrideat, de majestate nihilominus Sacrosancti Sacrificii plurimum diminuit ac efficit, ut vix ac ne vix quidem integre decenter, atque cum aliquo fidei ac pietatis sensu peragi possit. Conscribantur, ubi necdum sunt, et appendantur in sacristiis Tabellae missarum fundatialium et distinctim juxta eorum numerum, et obligationem specificentur missae. Non incongruum etiam esset, si in quovis nostro conventu designarentur scriptores a Superioribus suis, qui in protocollo seorsivo originem fundationis
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==