Decreta Ordinationes

-258Praesidentes satagant quatenus murmurationes, post examen non admittantur. Nec ipsi cum aliis murmurationes faciant, nam per hoc fiunt inter religiosos rixae, contentiones, compotationes, et exinde indispositiones ad laudem Dei, et ad missas de mane celebrandas. Interim interdicitur RR. Praesidentibus, ut non faciant excursiones ad bona conventus, vulgo folwarki Ae nocte, vel ad benefactores, nisi de die, et id cum scitu Viceprae- sidentis, vel alterius Discreti Conventus, et hoc sub poena arbitraria A. R. P. Praepositi, quod si in hoc vitios ille fuerit P. Praesidens, reveletur hoc Discretorio, et privetur officio in Congregatione. 14to. Commemoratur lex antiqua de peculio, ut conservetur in loco secreto omnium, et singulorum Religiosorum. Et Pater Superior habeat clavim ab illo depositorio. Jam autem quivis religiosus a sua cistula clavim ita ut Superior non possit aprire sine illo religioso, qui habet pecuniam depositam. Insuper caveant Superiores ut saeculares non sciant de hoc depositorio, nec admittendi sunt ad illum locum, ubi est religiosorum depositum pecuniae. Item prohibetur strictissime ne per sua blandimenta petant, et accipiant illud peculium, depositum pro necessitate conventus ad concedendum, nam per hoc abhorrent religiosi revelare suam peccuniam, et tandem nolunt eam reddere. In hoc puncto maxime advertat Superior Generalis in visitationibus ne injuria fiat subditis per Superiores Locales. Praesidentes satagant quatenus murmurationes, post examen non admittantur, nec ipsi cum aliis murmurationes faciant, nam per hoc fiunt inter religiosos rixae, contentiones, compotationes, et exinde indispositiones ad laudem Dei, et ad missas de mane celebrandas. [...] interdicitur Praesidentibus, ut non faciant excursiones ad bona conventus, vulgo folwarki de nocte, vel ad benefactores, nisi de die, et scitu Vice- praesidentis, vel alterius Discreti et hoc sub poena arbitraria Praepositi, Patris Praesidentis, si in hoc vitialitas fuerit revelatum hoc Venerabili Discretorio, et privetur officio in Congregatione. 14to. Commemoratur lex antiqua de peculio, ut conservetur in loco secreto omnium, et singulorum religiosorum. Et Pater Superior habeat clavim ab illo depositorio, jam autem quivis religiosorum a sua cistula clavim ita ut Superior non possit aperire sine illo religioso, qui habet pecuniam depositam. Insuper caveant Superiores ut saeculares non sciant de hoc depositio pecurtiarae. Item prohibetur strictissime ne per sua blandimenta petant, et accipiant illud peculium, depositum pro necessitate conventus ad comedendum, nam per hoc abhorrent religiosi revelare suum peculium, quoniam expertum est, quod Superiores expendunt illam pecuniam et tandem nolunt illam reddere, in hoc puncto maxime advertat Praepositus in visitationibus ne injuria sit subditis per Superiores Locales.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==