Theological Foundations new file
163 Marian Character exprimere quam sis dulcis; uti concipio, quod sis dulcis! Experitur tuam dulcedinem totus Orbis Christianus, gustat, haurit; sed exprimere non potest. O igitur clemens, et pia, et dulcis Virgo! JESUM nobis tui ventris benedictum fructum et hodie reconcilia- tum, et in mortis hora ostende propitium.” Ibid., f. 144v. 6 “Considera Virginem Beatam ex ore altissimi prodivisse, id est oraculo Dei promissam fuisse adhuc primis illis Parentibus nostris; quando culpam, cuius erat mulier auctor, auctore alia sed meliore muliere delendam fore praedixit. Dixit enim serpenti: Inimicitas ponam inter te, et mulierem; ipsa conteret caput tuum (Gen 3,15). Ab illo enim tempore, quo divinum in paradiso mandatum fuit per- fractum omnes mortales infernalis serpentis amici facti fuere, inimici vero Dei: sola Virgo Beatissima in ortu statim suo inimica esse apparuit diabolo, cum sine primaeva labe fiut concepta. Contrivit ergo caput serpentis et in ortu suo, et tum, cum peperit mundi Salvatorem.” Ibid. 7 “Te saluto, Aurora, aeternae diei prodroma lucidissima! Saluto te, Luna candidissima, noctis magnae illuminatrix. Saluto te caeli, et Terrarum maximum Decus, O MARIA! verum Salvatorem paritu- ra.” Ibid., f. 133r. 8 “Ipsa vero superat omnes, quod ab initio et ante secula , testante Spiritu Sancto, creata sit (Prov 8,22-23)... Solam Dei Filiam Sanctissimam V. Mariam dicere possumus, quamvis absque carne, sine sanguine, non natam ex eo, sed adoptivam.” LD par. 2, in: Pos. 594. 9 “Quis Te primaevo, tactam Virgo asserat ausu? Cui tetigit mentem nulla cupido mali? Quae stygium gaudes pede contrivisse colubrum, Amisit vires qua pariente dolor; Cuius, non mortis vi, sed vi tractus amoris, Spiritus ex famula sponte migravit humo; Cuius perpetuo membra incorrupta manebunt, Iamque dato lucent glorificata Polo; Quae nulla primi poena ausus tacta fuisti,
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==