84 APPENDIX – LATIN READINGS PSALMUS RESPONSORIUS Ps 130, 1. 2. 3 ℟. Custódi ánimam meam in pace apud te, Dómine. Dómine, non est exaltátum cor meum, neque eláti sunt óculi mei; neque ambulávi in magnis, neque in mirabílibus super me. ℟. Custódi ánimam meam in pace apud te, Dómine. Vere pacátam et quiétam feci ánimam meam; sicut ablactátus in sinu matris suæ, sicut ablactátus, ita in me est ánima mea. ℟. Custódi ánimam meam in pace apud te, Dómine. Speret Israel in Dómino, ex hoc nunc et usque in sǽculum. ℟. Custódi ánimam meam in pace apud te, Dómine.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==