Collection of Masses of Patron Saints and Blesseds Vol 2 Lectionary

82 APPENDIX – LATIN READINGS ALLELUIA Lc 4, 18-19 ℟. Allelúia, allelúia. Evangelizáre paupéribus misit me Dóminus, prædicáre captívis remissiónem. ℟. Allelúia, allelúia. EVANGELIUM Lc 10, 1-9 Messis quidem multa, operarii autem pauci. ✠ Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam In illo témpore: Designávit Dóminus álios septuagínta duos, et misit illos binos ante fáciem suam in omnem civitátem et locum, quo erat ipse ventúrus. Et dicébat illis: « Messis quidem multa, operárii autem pauci. Rogáte ergo Dóminum messis, ut mittat operários in messem suam. Ite: ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos. Nolíte portáre sácculum neque peram neque calceaménta et néminem per viam salutavéritis. In quamcúmque domum intravéritis primum dícite: “Pax huic dómui”; et, si ibi fúerit fílius pacis, requiéscet super illam pax vestra; sin autem, ad vos revertétur. In eádem autem domo manéte, edéntes et bibéntes quæ apud illos sunt; dignus est enim operárius mercéde sua. Nolíte transíre de domo in domum, et, in quamcúmque civitátem intravéritis et suscéperint vos, manducáte quæ apponúntur vobis, et curáte infírmos, qui in illa sunt, et dícite illis: “Appropinquávit in vos Regnum Dei” ». Verbum Dómini.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==