116 APPENDIX – LATIN READINGS DIE 8 DECEMBRIS IN CONCEPTIONE IMMACULATA BEATÆ MARIÆ VIRGINIS TITULI CONGREGATIONIS SOLLEMNITAS LECTIO PRIMA Gen 3, 9-15. 20 Inimicitias ponam inter semen tuum et semen mulieris. Léctio libri Génesis Postquam comédit Adam de ligno, vocávit eum Dóminus Deus et dixit ei: « Ubi es? » Qui ait: « Vocem tuam audívi in paradíso, et tímui eo quod nudus essem, et abscóndi me ». Cui dixit: « Quis enim indicávit tibi quod nudus esses, nisi quod ex ligno, de quo præcéperam tibi ne coméderes, comedísti? » Dixítque Adam: « Múlier, quam dedísti mihi sóciam, dedit mihi de ligno, et comédi ». Et dixit Dóminus Deus ad mulíerem: « Quare hoc fecísti? » Quæ respóndit: « Serpens decépit me, et comédi ». Et ait Dóminus Deus ad serpéntem: « Quia fecísti hoc, maledíctus es inter ómnia animántia et béstias terræ: super pectus tuum gradiéris, et terram cómedes cunctis diébus vitæ tuæ. Inimicítias ponam inter te et mulíerem, et semen tuum et semen illíus; ipsa cónteret caput tuum, et tu insidiáberis calcáneo eius ». Verbum Dómini.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==