Collection of Masses of Patron Saints and Blesseds Vol 2 Lectionary

16 NOVEMBRIS 115 EVANGELIUM Lc 1, 39-55 Misericordia eius in progenies et progenies timentibus eum. ✠ Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam Exsúrgens María in diébus illis ábiit in montána cum festinatióne in civitátem Iudæ et intrávit in domum Zacharíæ, et salutávit Elísabeth. Et factum est ut audívit salutatiónem Maríæ Elísabeth, exsultávit infans in útero eius, et repléta est Spíritu Sancto Elísabeth et exclamávit voce magna et dixit: « Benedícta tu inter mulíeres, et benedíctus fructus ventris tui. Et unde hoc mihi, ut véniat mater Dómini mei ad me? Ecce enim ut facta est vox salutatiónis tuæ in áuribus meis, exsultávit in gáudio infans in útero meo. Et beáta, quæ crédidit, quóniam perficiéntur ea, quæ dicta sunt ei a Dómino ». Et ait María: « Magníficat ánima mea Dóminum, et exsultávit spíritus meus in Deo salvatóre meo, quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ. Ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes, quia fecit mihi magna, qui potens est, et sanctum nomen eius, et misericórdia eius in progénies et progénies timéntibus eum. Fecit poténtiam in bráchio suo, dispérsit supérbos mente cordis sui; depósuit poténtes de sede et exaltávit húmiles; esuriéntes implévit bonis et dívites dimísit inánes. Suscépit Israel púerum suum, recordátus misericórdiæ, sicut locútus est ad patres nostros, Abraham et sémini eius in sǽcula ». Verbum Dómini.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==