110 APPENDIX – LATIN READINGS DIE 5 NOVEMBRIS COMMEMORATIO OMNIUM DEFUNCTORUM CONGREGATIONIS MEMORIA LECTIO PRIMA 2 Cor 4, 14 – 5, 1 Quæ videntur, temporalia sunt; quæ autem non videntur, æterna sunt. Léctio Epístolæ secúndæ beáti Pauli apóstoli ad Corínthios Fratres: Scimus quóniam qui suscitávit Dóminum Iesum, et nos cum Iesu suscitábit, et constítuet vobíscum. Omnia enim propter vos, ut grátia, abúndans per multos, gratiárum actiónem abundáre fáciat in glóriam Dei. Propter quod non defícimus; sed, licet is qui foris est noster homo corrúmpitur, tamen is qui intus est noster renovátur de die in diem. Id enim, quod in præsénti est leve tribulatiónis nostræ, supra modum in sublimitátem ætérnum glóriæ pondus operátur nobis, non contemplántibus nobis quæ vidéntur, sed quæ non vidéntur: quæ enim vidéntur temporália sunt quæ autem non vidéntur ætérna sunt. Scimus enim quóniam, si terréstris domus nostra huius tabernáculi dissolvátur, ædificatiónem ex Deo habémus, domum non manufáctam, ætérnam in cælis. Verbum Dómini.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==