Collection of Masses of Patron Saints and Blesseds Vol. 1 Missal

LATIN PROPER AND COMMON PRAYERS – 18 MAII 223 PRÆFATIO DE SANCTO STANISLAO A IESU ET MARIA De sancto Stanislao a Iesu et Maria, nuntio ac misericordiæ ministro ℣. Dóminus vobíscum. ℟. Et cum spíritu tuo. ℣. Sursum corda. ℟. Habémus ad Dóminum. ℣. Grátias agámus Dómino Deo nostro. ℟. Dignum et iustum est. ere dignum et iustum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine, sancte Pater, omnípotens ætérne Deus: Quia cordi sancti Stanislái a Iesu et María in Ecclésiæ tuæ ministério se tibi consecrándi infudísti propósitum; qui, Spíritu Sancto afflánte, Immaculátæ Vírgini Maríæ totum se commendávit, ut, Christo Fílio tuo conformátus, evangélium assídue annuntiáret, tuæ in páuperes misericórdiæ factus miníster ardénsque pro defúnctis intercéssor. Unde et nos, Dómine, cum Angelis et Sanctis univérsis tibi confitémur, in exsultatióne dicéntes: Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus Deus Sábaoth. Pleni sunt cæli et terra glória tua. Hosánna in excélsis. Benedíctus qui venit in nómine Dómini. Hosánna in excélsis. Ant. ad communionem Sicut diléxit me Pater, et ego diléxi vos, dicit Dóminus; manéte in dilectióne mea (T.P. allelúia). Cf. Io 15, 9 POST Præstent nobis, quǽsumus, Deus, COMMUNIONEM sacra mystéria quæ súmpsimus ætérnæ pignus salútis, ut, exémplo sancti Stanislái a Iesu et María, benignitátem tuam osténdere et cæléstis convívii partícipes éffici valeámus. Per Christum Dóminum nostrum. V

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==