Collection of Masses of Patron Saints and Blesseds Vol. 1 Missal

222 Die 18 maii SANCTI STANISLAI A IESU ET MARIA PAPCZYŃSKI, PRESBYTERI ET FUNDATORIS Sollemnitas Ant. ad introitum Benedíctus vir, qui confídit in Dómino, et erit Dóminus fidúcia eius; et erit quasi lignum, quod transplantátur super aquas, quod ad humórem mittit radíces suas; et non timébit cum vénerit æstus (T.P. allelúia). Ier 17, 7-8 Dicitur Glória in excélsis. COLLECTA Deus, cuius providéntia patrem nostrum, sanctum Stanisláum a Iesu et María, presbýterum, præcípua beátæ Maríæ Vírginis pietáte imbuísti, quam, tua grátia præveniénte, ab omni labe præservásti, præsta ut, grátiam baptísmi fidéliter servántes, in sanctitáte vítæ semper ambulémus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum. Dicitur Credo. SUPER OBLATA Hóstias ad altáre tuum offeréntibus, Deus, da nobis illum pietátis afféctum, quem sancto Stanisláo a Iesu et María infudísti, ut sacrifícium nobis profícuum celebrémus, salutária benefícia consequámur et glóriæ tuæ vivum templum inveníri valeámus. Per Christum Dóminum nostrum.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==