Ephemerides Marianorum - Studia historyczno-teologiczne (2012)
diuntur domo vel eam ingrediantur. Omnes curent nel maximum si- lentium servandum. Strictissimum silentium toto tempore a precibus vespertinis usque ad tempus post Missam. Item in refectorio tempore commestionum, in capella, sacristia. Ne cubicula aliorum ingrediantur sine gravi causa. Nulli abusus in hac re conspiciuntur sed exortis abu- sibus, potest etiam praeceptum statui, ne ingrediantur aliorum cubi- cula sine superioris permisione. Cum quis alterius cubiculum ingreditur, quam citissime absoluto negotio exeant, ne inutiliter tempus occupat et alterum impediat. Vespere, tempore recreationis, unus qui Ciceronem legit de oratore exposuit ceteris regulas educandae vocis, de hac collocuti sumus. Dnus Buczys, qui apud sorores in villa Misericorde habitat, redde- bat pluribus vicibus hisce diebus rationem de eis, ab ipso acta sunt: in Academia et extra. Item collocuti sumus de variis negotis nostros spectantibus. Ipse Buczys praeparat exercitia spiritualia, quae Kaunae et Vilnae daturus est sacerdotibus. 19 VII. Advenit frater Ioannes Totoraitis de Seyna summo mane. Ma- tulewicz profectus est ad excipiendas confessione polonae et germa- nicae nationis Sororum Congr. S. Pauli. Totoraitis reddebat rationem hac et sequentibus diebus de actis ab ipso. Vespere solemnis Benedic- tio cum S-mo. 20 VII. Totoraitis de Canisianum transit in villa “Misericorde” ad ha- bitandum. Dnus Korniłowicz licentiam e Theologia fecit; profecisse sta- tim ad assistendum Missae collegae. 21 VII. Matulewicz tempore deambulationis collocutus est multum cum D-nis: Maliauckas, Rastutis et Stricas de nostra Congregatione. Illi plurimas fecerunt obiectiones, praesertim quod una cum Polonis in- cepimus et agimus vitam communem. Timorem habuerunt ne id detri- mento esset Lithuanis et cet. Nihil novi dixerunt sed iam aliunde au- ditas obiectiones acerrimas, quae potissimum variis possibilitatibus in- nituntur, omni solido fundamento carentibus. Responsum acceperunt: Congregatio debet principiis Ecclesiae et Evangelii inniti et dirigi, non vero alis quibuscumque. Congr. debet esse catholica, ergo omnes na- tiones aequaliter amplecti, non vero nationalis. Curabimus, ut nulla Diarium Friburgi Helvetiorum 31 VII 1911 – 19 IX 1912 467
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==